monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, X. De eo qui percussorem suum de basilica conabatur extrahere. <<< >>> XII. De Anagildo muto, surdo et caeco.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT XI. De contracto, qui die Dominica boves iunxit.
1 Alius quoque ausu temerario die Dominica iungens boves agrum sulcare coepit, apprehensaque securi, ut aliquid emendaret in vomere, protinus contractis digitis manubrium in dextera eius adhaesit.2 Cumque prae dolore nimio cruciaretur, post duos annos veniens ad beati Martyris basilicam, vigilias fideliter celebravit: statim in ipsa die Dominica, reserata manus lignum, quod invitus tenebat, amisit; magnam inferens populo disciplinam, ut quod die Dominica fuerat perpetratum, ipsa quoque die Dominica purgaretur.3 At ille magnificans gloriam Martyris, recessit incolumis, nec ultra die resurrectionis dominicae quidquam ausus est operari.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.37v bnf1712.51 bnf2204.60
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik