monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, V. De eo qui alium in basilica occidere voluit. <<< >>> VII. Qualiter Hillidius populum ab hostilitate liberabat.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT VI. De conversione incolarum.
1 Factum est autem dum haec agerentur, ut presbyter quidam via illa descenderet.2 Qui cum didicisset quae acta fuerant, pollicetur parentibus ut si a gentilitate discederent, filium reciperent sanum.3 Ipse quoque sacerdos sequenti nocte videt per somnium simulacra illa quae a gentilibus colebantur numine divino comminui, atque in pulverem redacta solo prosterni.4 Quarta autem die cum gentilitas vellet iterum diis exhibere libamina, moestus presbyter ad sepulcrum Sancti prosternitur, et cum lacrymis exorat, ut tandem gentilitatem hanc quae iacebat in tenebris splendor divinae potentiae visitaret, nec sineret ultra Martyr beatus alumnos proprios ista caligine detineri, cum ille perennis claritatis gaudia possideret.5 Confestim ad eius orationem commoventur tonitrua, renident [Al. renitent] fulgura, descendit imber igne mixtus et grandine, turbantur omnia.6 Concurrit vulgus ad cellulam, prosternitur coram sacerdote omnis caterva gentilium, et mixto cum lacrymis ululatu, cuncti Domini misericordiam deprecantur, pollicenturque sacerdoti, si grando recederet, et Martyrem patronum expeterent, et ad Deum eius relictis simulacrorum cultibus integro de corde transirent.7 Porro ille, fusa oratione, cuncta quae petiit meruit obtinere.8 Recedente autem tempestate, puer cum parentibus credens ipsa die a doloribus liberatur: gentiles in Trinitatis nomine baptizati, statuas quas coluerant confringentes, in lacum vico amnique proximum proiecerunt.9 Ab eo enim tempore in loco illo et fides catholica, et Martyris virtus est amplius declarata.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.36v bnf1712.50 bnf2204.59
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik