monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, IV. De senibus et matrona, cuius vir carcere tenebatur. <<< >>> VI. De conversione incolarum.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT V. De eo qui alium in basilica occidere voluit.
1 Erat autem [Al. enim] haud procul a cellula quam supra sepulcrum Martyris haec matrona construxerat grande delubrum, ubi in columnam altissimam simulacrum Martis Mercuriique colebatur.2 Cumque delubri illius festa a gentibus agerentur, ac mortui mortuis thura deferrent, medio e vulgo commoventur pueri duo in scandalum, nudatoque unus gladio, alterum appetit trucidandum.3 At ille cernens nihil veniae reservari, cum a diis suis non defensaretur, nostrae religionis custodiam, nostrae confessionis veniam, nostrae contagionis medelam, cellulam expetiit Martyris gloriosi.4 Tunc ille qui sequebatur, cum in assultu gladii eum non potuisset attingere, et hic super se ostium reserasset, atque ille arreptum utrumque postem, ostium conaretur infringere, illico adhaerentes manus tabulis dolore maximo quatiuntur, et tanta afflictione miser torquetur, ut ubertim fluentes lacrymae qualis esset dolor intrinsecus extrinsecus nuntiarent.5 Interea stupente vulgo, inclusus qui fuerat progreditur liber: parentes quoque illius qui virtute Sancti retinebatur, cognoscentes Martyris sepulturam, devotis multis muneribus pro filio exorabant.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.36v bnf1712.50 bnf2204.59