monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, III. De virtute fontis, ubi eius ablutum est <<< >>> V. De eo qui alium in basilica occidere voluit.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT IV. De senibus et matrona, cuius vir carcere tenebatur.
1 Post passionem vero beati Martyris, ac fama praeeunte de senibus, qui dum sanctos artus sepulturae mandarent, fortitudini pristinae fuerint restituti, multa ibi beneficia expetentes, credentesque indulgente Martyre consequuntur.2 De quibus pauca perstringenti deprecor veniam condonari, quod me minus vel idoneum, vel peritum ad haec narranda cognosco, nec imbutum grammaticis artibus, nec litteris liberalibus eruditum: sed quid facio, quod impellit me amor patroni ut nequeam haec silere? Vinctus quidam ab Hispaniis, et carceri deditus apud imperatorem Trevericum, capitali diiudicatus sententia detinebatur.3 Quo coniux illius cognito, dum tumulare viri membra festinat, ad Brivatensem vicum pervenit, repertosque viros, dum diversa studio intento rimaretur, cognoscit quid in eo loco vel de Martyre, vel de senibus fuerit gestum; fidelique insinuationi credens, ad sepulcrum beati Martyris deliberat properare, ut causas suggerat, casus reseret, vel cunctum laborem sui doloris exponat.4 Asserentibus tum praeterea hominibus: Absque dubio pollicemur, domina, tibi a Martyre reddi laetitiam, qui senum quondam decrepitae aetatis membra rigentia antiquo vigori restituit.5 Impletaque hac oratione, promittit ut si sospitem reciperet coniugem, Martyris sepulcrum, in quo posset spatio, caemento contegeret.6 Fide plena, et de Martyris pietate secura Treveris est ingressa, inventumque virum gratia imperiali receptum, laeta regreditur; inquisitumque tempus quo vir relaxatus esset e carcere, haec fuit absolutionis hora, qua illa Martyris est auxilium imprecata: dehinc pollicitationem quam promiserat cum immensis muneribus adimplevit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.36r bnf1712.49 bnf2204.59
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik