monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, II. De revelatione capitis eius. <<< >>> IV. De senibus et matrona, cuius vir carcere tenebatur.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT III. De virtute fontis, ubi caput eius ablutum est
1 In loco autem illo, quo beatus Martyr percussus est, fons habetur splendidus, lenis, dulcibus aquis uberrimus, in quo et a persecutoribus caput amputatum ablutum est, de quibus aquis multae sanitates tribuuntur infirmis.2 Nam saepe caecorum oculi ab his tacti illuminati sunt; tertianarum quartanarumque febrium ardore accensi, ut potati qui patiuntur fuerint, conquiescunt.3 Nam et si quis gravi laborans incommodo, inspirante Martyre, desiderium habuerit hauriendi, protinus ut hauserit convalescit; et ita velociter exstinguitur vis febrium, ceu si videas super immensum rogum proiectis undis incendia universa restingui.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.36r bnf1712.49 bnf2204.58
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik