monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, PRIMUM. De passione sancti Iuliani martyris. <<< >>> III. De virtute fontis, ubi eius ablutum est
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT II. De revelatione capitis eius.
1 Quodam autem tempore dum ad occursum beati Nicetii antistitis usque Lugdunum processissem, libuit animo, non aliter nisi orationis causa, Viennam adire, et praecipue sepulcrum visitare Ferreoli martyris gloriosi (An. 304, 18 Sept.); insederat enim menti propter antiquam dilectionem eorum, me sic esse eius alumnum ut Iuliani.2 Denique oratione facta, erigo oculorum aciem ad tribunal, conspicioque in eo versiculos hoc modo conscriptos: Heroas Christi geminos haec continet aula:
Iulianum capite, corpore Ferreolum.
3 Cumque haec legens, aedituum consulerem, cur haec scripta sic fuerint, respondit: Basilica sancti martyris Ferreoli super ipsum Rhodani littus ab antiquis fuerat collocata; denique cum impulsante violentia amnis porticus, quae ab ea parte erat locata, corrueret, providus sacerdos, Mamertus nomine, qui tunc Viennensem regebat Ecclesiam, ruinam futuram praeveniens, aliam basilicam eleganti opere, et in ipsa mensura sagaci intentione construxit, illuc sancti [Al., sanctum] Martyris transferre cupiens corpus.4 Advenit autem ad hoc opus abbatum atque monachorum magnus numerus, vigilataque nocte, accepto sarculo fodere coeperunt.5 Cumque in profundum descenderent, tria sepulcra reperiunt, ac confestim stupor mentes spectantium invadit: nec quisquam erat certus quisnam esset beati Martyris tumulus.6 Igitur cum starent omnes in hebetitate mentis attoniti, inspirante, ut credo, Divinitate, unus ex circumstantibus, exclamat, dicens: Antiquitus referri solitum erat, et celebri per populos sermone vulgatum, caput Iuliani martyris [Al., confessoris] in sepulcro retineri martyris Ferreoli.7 Si opertorio amoto unusquisque consideretur, potest quae sint membra Ferreoli martyris protinus inveniri.8 Haec audiens sacerdos, cunctos iubet in oratione prosterni: qua impleta, procedit ad tumulos, detectosque duos, singulos in iis quiescentes invenit viros.9 Cumque aperuisset et tertium, invenit in eo virum iacentem illaeso corpore, integro vestimento, qui deciso capite, caput amplexus aliud brachio retinebat.10 Erat enim ac si nuper sepultus, neque pallore faciei demutatus, neque capillorum decisione turpatus, neque ulla putredine resolutus, sed ita integer et illaesus, ut putares eum adhuc sopore corporeo detineri.11 Tunc antistes gaudio magno repletus, ait: Hoc esse cadaver Ferreoli, hoc esse caput Iuliani martyris dubium non habetur.12 Tunc cum magno psallentio, plaudente populo, in loco ubi nunc adoratur, Domino annuente perducitur.13 Haec autem ut ad sepulcrum martyris ab ipso aedituo cognovi, fideliter retuli.14 Praebet tamen huic operi testimonium Sollius noster, ipsi Mamerto scribens his verbis, « Tibi soli concessa est in partibus orbis Occidui, martyris Ferreoli solida translatio, adiecto nostri capite Iuliani: unde pro compensatione deposcimus, ut nobis inde veniat pars patrocinii, quia vobis hinc rediit pars patroni.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.35v bnf1712.49 bnf2204.58
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik