monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, PRAEFATIO GREGORII. <<<     >>> II. De revelatione capitis eius.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, CAPUT PRIMUM. De passione sancti Iuliani martyris.

1 Sic et inclytus martyr Iulianus, qui Viennensi ortus urbe Arvernis datus est martyr, ab hoc igne succensus, haec concupivit ac mente tota desideravit.2 Quia cum esset apud beatissimum Ferreolum, iam tunc martyrii odore flagrabat.3 Qui relictis divitiis ac propinquis, tantum ob solius amorem martyrii Arvernum advenit.4 Sed nec hoc sine divino mandato peregit, cum tunc persecutio in Viennensi urbe ferveret.5 Legerat enim Dominum praedixisse: Si vos persecuti fuerint in ista civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23).6 Contulit ergo se hic in Arvernum territorium, non metu mortis.7 sed ut relinquens propria, facilius perveniret ad palmam: metuebat enim ne ei parentes essent obvii, si inter eos hoc certamen iniisset; et perderet miles Christi coronam gloriae, si legitime non certasset.8 Igitur instante persecutione ad Brivatensem vicum, in quo fanatici erroris naeniae colebantur, advenit.9 Et cum insequi adversarios nutu Dei sensisset, a vidua quadam se occuli deprecabatur.10 Quem illa tegens, illico Martyre poscente, detexit, qui suis insecutoribus ita infit.11 Nolo, inquit, diutius commorari in hoc saeculo, quia sitio tota animi aviditate iam Christum.12 At illi eductam vibranti dextera frameam, deciso capito in tres, ut ita dicam, partes, gloriosus dividitur Martyr.13 Nam caput Viennam defertur, artus Brivate reconduntur, felix anima a Christo conditore suscipitur.14 Senes quoque qui sacrosanctum corpus mancipaverant sepulturae, ita redintegrati sunt, ut in senectute summa positi tanquam iuvenes haberentur.15 Caput quoque eius Ferreolus martyr accepit, completoque certamine, tam illius membra quam istius caput in unius tumuli receptaculo collocantur.16 Quod ne cuiquam fortassis videatur incredibilis esse narratio, quae audivi gesta fideliter prodam [Al., pandam].
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.35v bnf1712.48 bnf2204.57

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik