monumenta.ch > Gregorius Turonensis > PRAEFATIO GREGORII.
>>> Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, PRIMUM. De passione sancti Iuliani martyris.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 2, PRAEFATIO GREGORII.
1 Magnum in nobis quodammodo igniculum ad iustitiae suae adipiscendam semitam pietas divina succendit, cum dicit: Oculi Domini super iustos, et aures eius ad preces [Bell., in precem] eorum (Ps. XXXIII, 16); ostendens quod qui iustitiam ex toto corde dilexerit, cum deprecatus fuerit, audiatur a Domino.2 Utinam quisque nostrum cum haec cantare coeperit, statim spretis mundi scandalis, neglectis concupiscentiis vanis, derelictisque semitis pravis, iustitiae viam expeditus, et sine impedimento saecularium actionum, conaretur irrepere.3 Per hanc enim viam Abel iustus suscipitur, Enoch beatus assumitur, Noe reservatur, Abraham eligitur, Isaac benedicitur, Iacob dilatatur, Ioseph custoditur, Moyses sanctificatur, David praedestinatur, Salomon ditatur, tres pueri inter incendia rorulenta vaticinantur, Daniel inter nocuas bestias pascitur.4 Per hanc viam apostoli diriguntur, martyres beati glorificantur.5 Et qualiter, inquis? Scilicet dum infirma curant, mortuos suscitant, praesentia contemnunt, futura desiderant, tortores despiciunt, poenas non sentiunt, ad coelestia regna contendunt [Laud., conscendunt.] Quod proculdubio virtute propria non obtinerent, nisi per viam iustitiae rectissime incedentes a Domino audirentur.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.35r bnf1712.48 bnf2204.57
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik