monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31 > 103. > 107
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CVI. Stupendum miraculum in avaros. <<<
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT CVII. De Pannichio presbytero .
1 Pannichius Pictaviensis termini presbyter, dum ad convivium cum amicis quos evocaverat resideret, poculum poscit.2 Quo accepto, musca importunior circumvolans inquinare poculum nitebatur.3 Quam cum saepius manu presbyter abegisset, et illa paululum se elevans rursus reverti niteretur, sensit esse insidiam inimici, susceptoque laeva poculo de dextera signum crucis facit: mox in quatuor divisus partes liquor qui inerat, elevata in excelso unda, terrae diffunditur.4 Patuit namque manifestissime hoc insidiam fuisse inimici.5 Ergo et tu, si viriliter et non tepide signum vel fronti, vel pectori salutare [Laud., Salvatoris] superponas, tunc resistendo vitiis martyr habeberis, quia et ipsi martyres ea quae vicerunt, non suis viribus, sed Dei haec auxiliis, per signaculum crucis gloriosissime peregerunt, in quibus, ut saepe diximus, ipse Dominus et dimicat, et triumphat.6 Unde oportet et nos eorum patrocinia expetere, ut eorum mereamur suffragiis adiuvari, vel, quod nostris digni non sumus meritis obtinere, eorum possimus intercessionibus adipisci, ut adiutorio sacratae Trinitatis usi, effici mereamur martyres Christi, carnalibus desideriis abdicatis, ut dicit ipse, qui pro se fideliter dimicantes lapidibus pretiosis coronat in coelo, alumnos cultoresque amicorum suorum protegere dignetur in saeculo; ac praestet, ut assistant martyres invocati a suis, quos post victoriam paradisus beatitudinis retinet immortales; ut in illo examinationis tempore, cum illos gloria aeterna circumdat, nos aut excuset mediatrix venia, aut levis poena pertranseat; nec damnet reos pro criminis actione in perpetuum, quos pretiosi sanguinis commercio reparavit.7 Amen.8 Explicit liber primus.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.34v bnf1712.47 bnf2204.56 bnf9733.51
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik