monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12 > 24 > 4 > 46 > 10 > 13 > 21. > 106
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CV. De Vincentio Agenensi. <<<     >>> CVII. De Pannichio presbytero .

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT CVI. Stupendum miraculum in avaros.

1 Nam audivi praeteritis annis gestum in Galliis.2 Mulier quaedam sub specie religionis vacabat ieiuniis, orationibusque insistebat, vigilabat pertinaciter, ac loca sancta devotione simulata circuibat assidue.3 Cumque in hoc colore iustae vitae duraret, immensas opes a multis suscipiebat; congregabat aurum quotidie, et quod devotio Christiana pro redimendis porrigebat captivis, loculis abdebatur occultis; et quae dabantur inopum necessitatibus profutura, iniquis marsupiis condebantur.4 Nam effossa mulier humo in medio cellulae ollam immensam imposuit, ibique cum aliquid datum fuisset, recondebat diligenter, et lapide superposito claudens, ut nulli pateret occultum.5 O terque quaterque et obiter exsecranda cupiditas, quae luce fraudans homines demergis in tenebras! Quid plura? Cum olla impleta fuisset nummis, huic mulieri tempus resolutionis advenit: mortua vero Deo, migrans in inferno sepulta est.6 Post cuius exsequias sacerdotes qui aderant, puellam eius familiarem interrogant, quid de tanta fecisset pecunia, aut si ad eam erogandam temporis sui permisit spatium.7 At illa respondit nunquam se vidisse quod ulli inopum manum misericordiae porrexisset; aut quid pecunia data devenisset, ignorare se confitetur.8 Unum tantum scio, ait, quod in cellula deportatum, regressum foris ultra non vidi.9 Haec audientes clerici, stupent auditu, et quid ex hoc factum fuisset diligenter inquirunt; totumque crebris ictibus pavimentum tundentibus, locus in quo occulta iacebat pecunia tinnitum dedit impulsus, cavoque resonans prodidit quae latebant, et statim remoto lapide invenitur auri congeries.10 Et clerici stupentes tantae subtilitatis perversitatem, episcopo quid actum fuerat, indicant.11 Ille vero commotus, iussit reserato sepulcro pecuniam super corpus exanime proiici, dicens: Sint tua tibi quae congregasti, pauperibus vero Christi non deerit unde sustententur.12 Nec mora, cum prima quies nocturno tempore data fuisset, audiuntur voces a tumulo, fletus et ululatus immensus: inter quas voces hoc maxime resonabat, se miseram, se infelicem, quae auri consumebatur incendio.13 Denique cum per triduum hae voces adveniente nocte resonarent, populis non durantibus, ad sacerdotem venitur.14 At ille accedens, iubet tumuli opertorium amoveri, submotoque videt aurum quasi in fornace resolutum, in os mulieris ingredi cum flamma sulphurea.15 Tunc sacerdos oravit ad Dominum, ut quia malitia eius populis fuerat declarata, tandem Dominus poenam cessare iuberet a corpore, et operto tumulo discessit, vocesque mulieris amplius non sunt auditae.16 Vides ergo quantum distat inter conversationem coelestem et opulentiam saecularem, quantum distat inter martyrum divitias et saeculi pompas; vides qualia martyribus sint collata praemia ad vitae religiosae compendia.17 Et tu, o homo mortalis, non declinas a sceleribus, non cessas a vitiis, non agonizas cum concupiscentiis saevis! Te illicit oculus, dum contemplaris aliena, cum sanctum martyrem non deflexit divitiarum oblatio opulenta! Tu cogitationibus iniquis fluctuaris, et cedis, cum ille martyr non cessit flammis et ungulis! Te unum desiderii pessimi iaculum sauciat, cum Christi martyrem exturbare a iustitiae tramite, nec turbo verberum praevaluit, nec catasta! haec martyr sustinuit, visibili, ut tu, usus corpore, et tu invisibiles non refrenas corporis commotiones! Et licet iuxta Apostolum, caro concupiscat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, et haec invicem adversentur sibi, ut non quod volumus illud geramus (Gal. V, 17), tamen vide quid ait idem doctor: Video legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati (Rom. VII, 23).18 Ergo si te senseris captivum abduci in lege peccati, tuta frontem tuam signo crucis insigni, quo propellas iaculum huius insidiae, quia iuxta Prudentium, Crux pellit omne crimen:
Fugiunt crucem tenebrae.
19 Tali dicata signo
Mens fluctuare nescit.
20 Nam qualis sit huius vexilli sacratissimi fortitudo, quid contigerit nuper, evolvam.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.34r bnf1712.46 bnf2204.55 bnf9733.50

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CV. De Vincentio Agenensi. <<<     >>> CVII. De Pannichio presbytero .
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12 > 24 > 4 > 46 > 10 > 13 > 21. > 106

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik