monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19 > 17 > 4 > 31. > 37 > 105
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CIV. De Felice Nolano insigni martyre. <<<     >>> CVI. Stupendum miraculum in avaros.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT CV. De Vincentio Agenensi.

1 Vincentius autem Agenensis urbis, et ipse martyr (An. 257, 9 Iun.), cuius passionis historia ab incolis retinetur, leviticae stolae candore in Ecclesia Christi micans, magnis saepissime virtutibus fulget, in pervasoribus rerum suarum plerumque ultor severus existit.2 Tempore autem illo quo contra Gundovaldum commotus exercitus ad Conveniensem urbem directus est, ab huius hostilitatis multitudine basilica eius vallatur tota.3 Erat enim in ea plebs cum omnium rerum suarum praesidio, confidens de reverentia Martyris, quod nullus ea praesumptione temeraria auderet attingere, et obseratis ostiis, se ab intus cum rebus incluserat.4 Circumdantes autem hostes [Mss. 3, postes], cum aditum per quem ingrederentur invenire non possent, ignem ostiis aedis subiiciunt, quam diu multumque succendentes, non apprehendebantur valvae, donec iis impulsu securium comminutis ingressi sunt, diripientes res, populumque inclusum in ore gladii trucidantes.5 Sed non diu haec res remansit inulta.6 Nam alii a daemone correpti, nonnulli in flumine Garumnae necati, multi etiam a frigore [Id est, febri] occupati, diversis in partibus diversorum morborum genere vexabantur.7 Nam vidi ex eis multos in Turonico territorio, qui in hoc fuerant mixti scelere, graviter trucidari, et usque ad vitae praesentis amissionem intolerabilium dolorum cruciatu torqueri; multi enim ex his confitebantur se iudicio Dei ob iniuriam Martyris fuisse morti pessimae destinatos.8 Ecce quantum Deus praestat martyribus suis; ecce qualibus eosdem laudibus Christus Dominus bellorum fidelium inspector honorat; ecce quantum praestat ipsius nominis dignitas Christiani, si non gentilium more, aut inhiemus [Al., inani] cupiditati, aut luxuriae serviamus.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.33v bnf1712.46 bnf2204.55 bnf9733.50

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik