monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25 > 24. > 5 > 1. > 46 > 20 > 104
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CIII. De sancto Poliocto Martyre. <<< >>> CV. De Vincentio Agenensi.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT CIV. De Felice Nolano insigni martyre.
1 De Felice Nolano martyre (An. 269, 14 Ian.), quia historia passionis non est in promptu, iuxta id quod beatus Paulinus versu conscripsit, pauca huic lectioni oblectat inserere.2 Hic enim a Maximo, praedictae urbis pontifice, presbyterii honore praeditus, quantae fuerit sapientiae eruditionisque, non modo Christianis, verum etiam ipsis quoque paganis occuli non potuit.3 Cum autem imperatorum decreta Christianos insequi praecepissent, Maximus pontifex iam senio praegravatus, putans se non posse ferre supplicia, silvarum saltus adivit.4 Quos dum turbidus de hac persecutione pererrat, affectus fame, gelu attritus solo corruit semivivus.5 At Felix presbyter captus, cum multa de deorum portentis, quod nihil fuerint, disputasset, percursis diversorum suppliciorum generibus, carceri diiudicatur, in quo non mediocribus vinculis tenebatur astrictus.6 Nocte autem media venit ad eum angelus Domini, et confractis catenis, scissaque trabe qua pedes eius conclusi erant, ait: Surge, et sequere me.7 Qui surgens egressus est cum eo ianuam carceris; dixitque ei angelus Domini: Conscende ad montana, et require sacerdotem tuum; inventumque ac refocillatum reduc ad urbem, et in loco absconde secreto, ne inedia ac rigore depereat, donec desinat persecutio a Christianis.8 Accepto Felix mandato, pergit quo nesciebat: sed, providente Deo, reperit sacerdotem solo prostratum, clausis oculis, strictisque dentibus, in quo nihil aliud, quam tenuis anhelitus inspirabat: interpellatoque nullum sermonem potuit elicere, tactoque, sensit eius membra hieme rigida, et absque ullo vitali tepore praemortua.9 Anxius autem cum nullum alimentum esset, quod periclitanti porrigeret, neque quo ignis accenderetur haberet, dum staret attonitus, quasi de aethereis sedibus dilapsum, quod ita erat, munus contemplatur angelicum.10 Ecce enim de sente quae erat proxima, uvam pendere admiratur, de qua granis in os confessoris expressis, paululum senior refocillatus, erectus est: quem humeris impositum tanta velocitate detulit, ut putaretur magis ille ferri quam ferre.11 Sic tugurio cuiusdam viduae commendato alimentum praebuit, donec insecutio Christiana discessit.12 Quo sacerdote migrante, Felix electus a populo, ut cathedrae ecclesiasticae superponeretur, noluit acquiescere: Quintus nomine, presbyter episcopus ordinatur.13 Orta igitur persecutione Catholicorum, cum Felix presbyter in platea populum moneret, ne a recto itinere deviaret, persecutor missus adfuit, et ignotus Felici presbytero, sollicitus ipse coepit esse, quisnam esset Felix.14 Dextra ille innuens, ait: Hanc in partem abiit.15 Quo discedente, hic latebram petiit, seque inter parietes dirutos per modicum ingressus aditum occuli voluit.16 Nec mora, persecutor insequitur, sed Deus sollicitudinem quaerentis elusit.17 Nam iussu Divinitatis araneae per aditum quo Martyr ingressus fuerat telarum praetendunt stamina.18 At illi per vestigium persequentes, dum locum explorare nituntur, exordia telae conspiciunt, dixeruntque ad semetipsos: Putasne per haec fila homo pertransiit, quae saepius tenuitas muscarum erumpit? Et illusi providentia Dei discesserunt.19 Beatus quoque Felix data nocte, secessit ad alium locum, in quo per tres menses a muliere quadam ciborum alimenta suscipiens, data pace, ecclesiae suae ac populo restauratur: nunquam tamen mulieris ministrantis faciem vidit, aut ab ea suspectus est, dum in latibulo moraretur.20 Igitur in pace quiescens, sepultus est iuxta urbem, multis se declarans virtutibus in populis, de quibus pauca perstringam.21 Erat enim quidam pauper habens duos boves ad exercendam culturam suam, nec ei erat alia possessio, nisi quod ab his potuisset tellurem scindens vomere laborare.22 Accidit autem ut die quadam lassus de hoc opere veniens, his dimissis se hospitiolo reconderet.23 Nec mora, fur rapax adfuit; qui eos clam capiens secum abduxit: egressusque pauper in crastino, nihil invenit.24 Deinde quaerit per devia, circuit silvas, scandit montium ardua, sed nec vestigium quidem deprehendere potest.25 Redit ad propria, dat voces in fletu, atque cum uxore ac liberis plangit, dicens: Vae mihi, quia iuvencis defectis (Rom., defraudatis) hoc anno fame moriemini.26 Quid plura? Accedit lamentans ad sepulcrum beati Felicis martyris, dat cum fletu gemitum, exorat ut ei virtus eius quae perdiderat reddi obtineret a Domino.27 Egressus autem a templo, ante ipsam atrii ianuam agnoscit boves suos, et ait: O magna virtus Martyris, quae mihi perditum tam velociter restitui fecit! Ingressusque iterum, prosternitur ad pavimentum, et gratias agens, cum rebus regressus est suis, oculumque hominis huius, quem caecum habebat, Martyris virtus illuminavit.28 Ad huius quoque cellulae parietem, quo beatum corpus tumulo conditum requiescit, adhaeret appendens porticus, in qua dependens fune lychnus lumen loco consueverat ministrare.29 Ille autem cui hoc erat officium contueri ad eius compositionem, accedens, laxato fune discessit, quasi oleum petiturus.30 Cumque omnia tenebris nocturnalibus tenerentur operta, et funis cum uncinulis in medio porticus submissior dependeret, quidam de astantibus in vigilia Sancti, nebula cellulae, quae de exusta surrexerat papyro, fatigatus, foris egreditur.31 Cumque per porticum illam praeteriret, unus de uncinulis funis faciem excepit hominis venientis, illato acumine transfigens oculum eius.32 At ille dolorem sentiens, extensis celeriter palmis, vultum periclitantem cum ipsis obtegit oculis, clamans non mediocri eiulatu, ac dicens: Succurre, deprecor, sancte sacerdos, et proximum te facito pereunti, qui loco proximus astas.33 Emitte sacras per occulta medicamina manus, et extrahe malum quod adversatur lumini, ne lumine viduatus abscedam, qui lumen miraculorum tuorum cernere veni.34 Ad huius lamentabilem vociferationem, exhibito qui aderant lumine, advertunt hominem transfixo oculo de fune pendere.35 Cumque, profluente sanguine, nullus manum ad eruendum auderet apponere, Martyris virtus adfuit immensa beati, quae sic uncum abstraxit, ut nec oculum erueret, nec visum penetraret, et sanguinis decurrentis fluentum stringeret.36 Sic eruto ferro de oculo, dolore palpebrarum resedato, virtus Martyris sancti declaratur in populo.37 Energumenos autem ad hanc sacratam athletae Christi aedem probatos atque purgatos saepius scripsit hic auctor.38 Sed ad Galliarum martyres recurramus.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.32v bnf1712.45 bnf2204.53 bnf9733.48
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CIII. De sancto Poliocto Martyre. <<< >>> CV. De Vincentio Agenensi.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25 > 24. > 5 > 1. > 46 > 20 > 104
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik