monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 103
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CII. De Isidoro sanctissimo martyre. <<< >>> CIV. De Felice Nolano insigni martyre.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT CIII. De sancto Poliocto Martyre.
1 Apud Constantinopolim vero magno cultu Polioctus martyr colitur (An. 250, aut 252, 13 Feb.), pro eo praecipue quod cum magnis virtutibus polleat, in periuris tamen praesens ultor existit.2 Nam quicunque, ut assolet, occultum scelus admiserit, et data suspicione ad hoc perductus fuerit templum, ant statim quod admisit virtute Martyris perterritus confitetur, aut si periuraverit, protinus ultione divina percellitur.3 Huius basilicae cameram Iuliana quaedam urbis illius matrona auro purissimo texit hoc modo.4 Cum ad imperatorem Iustinianum fama facultatis eius multis narrantibus pervenisset, ad occursum illius properare celerius non tardavit, dicens: Latere te non puto, o venerabilis mater, qualiter a specie auri thesauri publici sint exhausti, dum vos quietos esse volumus, dum patrias defensare studemus, dum gentes nobis placamus, dum solatia diversorum dando conquirimus.5 Ergo quia tibi potentia Maiestatis divinae multum contulit auri, quaeso ut nobis manum porrigas, atque aliquid pecuniae commodes, ut scilicet cum tributorum publicorum fuerit summa delata, illico tibi quae commodaveris reformentur, ac in posterum, laudis tuae titulo praecurrente, canatur urbem Constantino politanam a Iuliana matrona fuisse pecuniis sublevatam.6 At illa intelligens imperatoris ingenium, sapienter obtegit quae Deo devoverat, dicens: Parvitas redituum meorum tam de tributis, quam quod de fructibus speratur, per ipsas adhuc residet domos; si ergo gloria vestra recipiendi spatium tribuerit, cum collectum fuerit, conspectui vestro repraesentabitur.7 Cumque oculis propriis cuncta contemplati fueritis, quae placuerint et relinquetis, et auferetis.8 Erit mihi ratum quod voluntas cordis vestri censuerit.9 His ita delusus imperator verbis, ad palatium gaudens rediit, putans se hanc pecuniam iam in thesauris publicis retinere.10 At illa vocatis artificibus, quantum reperire auri in promptuariis potuit, tradidit occulte, dicens: Ite, et factis iuxta mensuram tignorum tabulis, beati ex hoc Poliocti martyris cameram exornate, ne haec avari imperatoris manus attingat.11 Illi vero perfecta omnia quae matrona praeceperat, camerae affixerunt, texeruntque ex auro mundissimo.12 Quo opere explicito, vocat mulier imperatorem, dicens: Parvitas pecuniolae, quam coniungere potui, adest: veni ad contemplandum eam, et quod libuerit facito.13 Surrexit gavisus imperator de solio, nihil percepturus ex auro: pergit ad domum mulieris, putans se copiosos thesauros palatio deportare.14 Cui cum mulier occursum humiliter reddidisset, invitat in templum Martyris ad orationem; erat enim proximum domui eius, et haec quae habere potuerat loco illi delegaverat sancto.15 Apprehensa autem imperator manu mulieris, eo quod esset senex, ingreditur aedem, prosternitur ad orationem.16 Qua expleta, ait mulier: Suspice, quaeso, cameram huius aedis, gloriosissime Auguste, et scito quia paupertas mea in hoc opere continetur.17 Tu vero quod volueris exinde facito, non adversor.18 Ille vero suspiciens atque admirans, erubuit, et ne pudor eius manifestaretur, collaudans opus, et gratias agens, abscedere coepit.19 Sed ne rediret vacuus a munere, extractum mulier annulum a digito, cuius gemmam vola concluserat, qui non amplius auri pondus quam unius semiunciae continebat, obtulit ei, dicens: Accipe, imperator sacratissime, hoc munusculum de manu mea, quod supra pretium huius auri valere censetur.20 Erat enim in eo lapis Neronianus mirae viriditatis ac splendoris: qui cum fuisset ostensus, omne aurum quasi in viriditatem visum est convertisse a pulchritudine gemmae.21 At ille accipiens, et iterum atque iterum gratias agens, et collaudans matronam, in palatium est regressus.22 Unde non est dubium, etiam in hac re Martyris huius intercessisse virtutem, ne opes locis sanctis et pauperibus delegatae, in illius transferrentur dominationem, cuius non fuerant studio congregatae.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.32r bnf1712.44 bnf2204.52 bnf9733.47
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik