monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 102
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CI. De insigni et glorioso martyre Georgio. <<< >>> CIII. De sancto Poliocto Martyre.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT CII. De Isidoro sanctissimo martyre.
1 Isidorus martyr in insula Chio quiescit (An. 250, 15 Maii), sic enim nomen est insulae, puteum in basilica Sancti habens, in quo et fertur iniectus, de cuius aqua energumeni febricitantesque, vel reliqui infirmi, saepius potati salvantur.2 Dicitur ibi etiam lumen, quasi cereus ardens, a fidelibus saepe videri.3 Sed et ego vidi presbyterum qui se affirmabat hoc lumen de ore putei crebrius contemplatum esse.4 In hac enim insula et granum colligitur masticis ab arboribus celebre, quae, ut ferunt, aliis non inveniuntur in regionibus.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.31v bnf1712.44 bnf2204.52 bnf9733.47
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik