monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 101
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, C. De egregio martyre Domitio. <<<     >>> CII. De Isidoro sanctissimo martyre.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT CI. De insigni et glorioso martyre Georgio.

1 Multa de Georgio martyre miracula gesta cognovimus (An. 284, 23 April.), de quibus pauca locuturus sum.2 Huius enim reliquiae cum reliquorum sanctorum a quibusdam ferebantur: sed cum portitores ad locum quemdam Lemovicini termini advenissent, ubi iam pauci clerici, conserto ligneis tabulis oratorio, Dominum assidue precabantur, mansionem postulant.3 Susceptique benigne noctem cum caeteris fratribus psallendo deducunt.4 Mane autem facto, apprehensam capsulam levare penitus non valebant.5 Denique cum iter agere sine pignore sancto penitus nequirent, et eis maximus dolor animi insedisset, intelligunt, inspirante ( Al. imperante) Deo, sibi aliquid ex his in loco relinquere oportere.6 Tunc inquisitis ligaturis divisisque particulis, seniori qui cellulae praeerat largiuntur, relinquentes partem patrocinii, sumentes facultatem quo voluerant abeundi.7 Habentur etiam eius reliquiae in vico quodam Cenomanensi, ubi multa plerum que miracula ostenduntur.8 Nam caeci, claudi, frigoritici, vel reliqui infirmi, saepius ibi sanitatum gratia munerantur.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.31v bnf1712.44 bnf2204.52 bnf9733.46

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik