monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35 > 100
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XCIX. De inclyto martyre Foca. <<< >>> CI. De insigni et glorioso martyre Georgio.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT C. De egregio martyre Domitio.
1 Domitius equidem alius martyr in hac habetur regione, qui cum multa beneficia incolis praestet, sciaticis tamen veloci virtute medetur (An. . . . 5 Iul.).2 Nam fertur ab hoc Sanctus fuisse, dum in corpore esset positus, dolore detentus.3 Denique cum multis, ut diximus, in hac necessitate laborantibus mederetur, quidam Iudaeus ab ipsa infirmitate correptus Sancti basilicam, quanquam Christo non crederet, devotus tamen expetiit, seque ad ianuam atrii deponi praecipiens, indignum se esse vociferans qui sanctum limen ingrederetur.4 Aiebat enim: Scio me quidem, gloriose martyr, legis velamine obcaecatum, cui tu impartiri misericordiam dedigneris: sed nunc ad te confugio, et supplex tuam misericordiam posco, ut, aversa prius infirmitate corporea, languorem incredulitatis avellas.5 Haec cum ante portam aulae fateretur, adveniente nocte obdormivit: sed Martyr beatus non longi spatio temporis distulit misereri.6 Igitur ea nocte visitans aegrotum per somnium, iussit recedere sanum.7 At ille expergefactus sentit se redditum incolumitati, confessusque Christum Filium Dei esse Salvatorem mundi, sanus abscessit.8 Quod videntes Christiani, qui in ipsa tenebantur infirmitate, querimonias Sancto inferunt, dicentes: Ecce nos bene Deum confessi, necdum meruimus liberari, et incredulus hic in Christum Regem, circumcisus carne non corde, sanus abscedit.9 Et haec dicentes cum ira lychnos basilicae, qui ex camera dependebant, comminuere coeperunt.10 Sed nec his defuit misericordia postulata: nam ipsa die sanati ad propria sunt regressi.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.31v bnf1712.42 bnf2204.52 bnf9733.46
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik