monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 99
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XCVIII. De Cosma et Damiano. <<<     >>> C. De egregio martyre Domitio.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XCIX. De inclyto martyre Foca.

1 Focas quoque martyr, et ipse his martyribus regione coniunctus, apud Syriam requiescit (An. . . . 5 Mart.), qui post multas, quas pro nomine Redemptoris est passus iniurias, qualiter de antiquo illo serpente triumphaverit, hodieque populis declaratur.2 Denique si in quempiam in his locis coluber morsum stringens venena diffuderit, extemplo qui percussus est, ut ianuam atrii quo Martyr quiescit, attigerit, compresso tumore, evacuata virtute veneni, salvatur.3 Ex quibus nonnulli, ut celebre vulgatum est, iam tumidi malae bestiae ictu, iam toto corpore incrassante veneno in hoc perflati, ut spiritum exhalarent, inter manus delati, et in atrio positi, sunt sanati: nec unquam ob hoc virus obire hominem fas est, si sacrum limen fide plenus attigerit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.31r bnf1712.42 bnf2204.51 bnf9733.46

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik