monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11 > 74 > 29 > 98
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XCVII. De glorioso martyre Sergio. <<<     >>> XCIX. De inclyto martyre Foca.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XCVIII. De Cosma et Damiano.

1 Duo vero gemini, Cosmas scilicet et Damianus, arte medici, postquam Christiani effecti sunt (An. 303, 27 Sept.), solo virtutum merito et orationum interventu, infirmitates languentium depellebant; qui diversis cruciatibus consummati, in coelestibus sunt coniuncti, multa miracula incolis ostendentes.2 Nam si quis infirmus ad eorum sepulcrum fide plenus oraverit, statim adipiscitur medicinam.3 Referunt etiam plerique apparere eos per visum languentibus, et quid faciant indicare: quod cum fecerint, sani discedunt.4 Ex quibus multa audivi, quae insequi longum putavi, hoc existimans posse sufficere quod dixi.5 Cuncti fideliter deprecantes sani discesserunt.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.31r bnf1712.42 bnf2204.51 bnf9733.45

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik