monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 65 > 57 > 50 > 58 > 90 > 97
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XCVI. De quadraginta octo martyribus Armeniae. <<<     >>> XCVIII. De Cosma et Damiano.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XCVII. De glorioso martyre Sergio.

1 Sergius quoque martyr (An. 303, 7 Oct.) multa signa in populis facit, curans infirmitates, sanansque languores fideliter deprecantium.2 Unde agitur ut ex hoc ingentia basilicae vel promittantur vota, vel munera deferantur, ex quibus nihil omnino licet subtrahere aut auferre.3 Quod si quis fecerit, mox iudicium aut noxae [Al. Mss., notae) aut mortis incurrit. Ob hanc vero defens onem multi res suas Sancto devovent, scilicet ut eius virtute munitae non diripiantur a malis.4 Denique anus erat exigua, et credo evangelicae illius pauperculae similis, quae quondam duo minuta, cum nihil aliud haberet, in gazophylacium devote iactavit (Marc. XII, 11; Luc. XXI, 1).5 Ergo haec pauculos gallinarum pullos habebat, quos ex voto basilicari ditioni subdiderat, datura in domo ipsius cum necessitas flagitasset.6 Igitur cum ad festivitatem Sancti multi populi advenissent, duo, conventione facta, qui hos pullos olim viderant, unum furto subtrahunt, incisoque capite, detractis plumis, truncatisque pedibus, positumque in vase cum aqua super ignem levant, instanterque succendunt.7 Fervet autem latex validissime, sed caro furtiva non coquitur: etiam fervendo aqua consumitur, nec prorsus pullus ille mollitur.8 Tentant crebro manibus, et unguem conantur infigere, sed duriorem sentiunt quam misissent.9 Interim adsunt convivae evocati ad epulum, nullatenus sumpturi de apparatu.10 Exstat mensa niveis velata mantilibus, opere plumario exornata.11 Conversis cibis in novam duritiem, catinus lymphis saepe diluitur, sed nihil coctum quod in eo exhibeant, invenitur; sicque novo miraculo epulis redactis in saxum, confusis invitatoribus, verecundantibus invitatis, a coena cum pudore discessum est.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.30v bnf1712.42 bnf2204.51 bnf9733.45

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik