monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10 > 11 > 4 > 48 > 3 > 41 > 27 > 75 > 96
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XCV. De septem Dormientibus apud Ephesum. <<<     >>> XCVII. De glorioso martyre Sergio.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XCVI. De quadraginta octo martyribus Armeniae.

1 Ferunt autem fuisse apud Armeniam quadraginta octo viros (An. 320, 9 Mart.), qui in ipsos montes Armeniae, in quibus, prae altitudine nimia, magno frigore aquae et terra restringuntur, passi sunt.2 Quorum montium celsitudinem non parvam esse Legislator exponit, cum super eos arcam a Noe fabricatam requievisse ait (Gen. VIII, 4).3 Ibi effossa persecutor terra, cisternam magnam efficiens, aqua repleri iubet: nudatosque viros, ligatis post tergum manibus, in lacum gelu concatenatum praecepit poni, succenso e regione balneo, dicens: Eligite e duobus unum.4 Aut in isto frigore Christum vestrum confessi deficite; aut negantes, oblato diis sacrificio, ad balneum convolate, ut possitis vivere, et non male propter crucifixum hominem mori.5 Negantibus quoque cunctis sacrificare daemoniis, videt custos eorum quadraginta octo coronas pretiosissimas e coelo dilapsas descendere super capita virorum, et unam quoque earum revocari; defecerat enim fides viri unius, et protinus relictis satellitibus velociter ad balneum convolavit; immolatisque victimis, honoratus a praeside, in balneo tepenti ablutus est, excepturus in posterum perpetui ignis supplicium.6 Haec custos ille, ut diximus, cernens, voce magna proclamat se Christianum esse, dicens: Cum iisdem mori desidero.7 Nec mora, diversis poenis affectus spoliatur veste, non fide: et in lacum ponitur, frigora cum reliquis perpessurus, sed adepturus coronam, quam miser ille perdiderat.8 Iam enim virorum emortua erant frigore corpuscula, et dentibus in se collisis, ipse quoque vocis sonitus claudebatur: unum tantum murmur orationis coelo ab arcanis pectoris illabebatur notum soli Deo, qui novit occulta cordis.9 Tremebant fessi artus tam inedia quam pruina; erat spes coelo intenta, iam carne praemortua.10 Interea iudex iniquus, amotis lymphis, balneum succendi septuplum iubet, ut scilicet quos algor non laxaverat, incendia saeva dissolverent.11 Producuntur viri e lacu, confessi Christum, mittuntur inter aestuantes ignium vapores; sed sustinent patienter illata supplicia, ut maiorem accipiant palmam.12 Denique in his reliquentes corpora, animas Christo tradentes, martyrium consummaverunt in pace.13 Tunc praeses victum se eorum constantia cernens, putans vel mortuos posse vincere, qui viventes superare nequiverat, iussit ipsa deinceps exuri corpuscula, et in flumen propinquum iactari.14 Quod cum factum fuisset, miraculi novitas flentibus Christianis apparuit.15 Restitit igitur unda, nec ossa semiusta absorbuit, sed super se tanquam commendata sustinuit: et sic collecta a Christianis gaudentibus, cum honore dignissimo tumulata sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.30v bnf1712.41 bnf2204.50 bnf9733.44

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik