monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 95
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XCIV. De beatissimo Cypriano. <<< >>> XCVI. De quadraginta octo martyribus Armeniae.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XCV. De septem Dormientibus apud Ephesum.
1 Septem vero germanorum, qui apud urbem Ephesum requiescunt (An. 250, 27 Iul.), haec est ratio.2 Tempore Decii imperatoris, cum persecutio in Christianos ageretur, septem viri comprehensi sunt, et ducti coram principe; horum nomina haec sunt: Maximianus, Malchus, Martinianus, Constantinus, Dionysius, Ioannes, Serapion.3 Qui diversis verbis tentati ut cederent, nequaquam acquieverunt.4 Imperator vero pro elegantia eorum, ne in momento perirent, spatium tractandi indulget.5 At illi in unam se speluncam concludunt, ibique per multos dies habitaverunt.6 Egrediebatur tamen unus ex eis, ex comparabat victus, et quae necessaria erant exhibebat.7 Revertente autem imperatore in eamdem civitatem, isti petierunt ad Dominum ut eos ab hoc periculo dignaretur eruere, factaque oratione prostrati solo obdormierunt.8 Cumque imperator didicisset eos in hoc antro morari, nutu Dei iussit os speluncae magnis lapidibus oppilari, dicens: Ibi intereant qui diis nostris immolare noluerunt.9 Quod dum ageretur, quidam Christianus in tabula plumbea nomina et martyrium eorum scribens, clam in aditu cavernae priusquam oppilaretur inclusit.10 Post multorum vero annorum curricula, cum, data Ecclesiis pace, Theodosius Christianus obtinuisset imperium (An. 447), surrexit haeresis immunda Sadducaeorum, qui negant resurrectionem futuram.11 Tunc quidam civis Ephesius, dum caulas ovibus secus montem ipsum facere destinat, ac lapides divolvit ad coaptanda earum septa, ignarus quae agerentur introrsum, patefecit ingressum eius; non tamen cognovit arcanum quod habebatur intrinsecus.12 Dominus autem immisit septem viris spiritum vitae, et surrexerunt, putantesque quod una tantum nocte dormissent, miserunt puerum unum ex se qui cibos emeret.13 Cumque veniens super portani civitatis vidisset crucis gloriosae signaculum, audissetque per Christi nomen iurare populum, obstupuit: prolatisque nummis, quos a tempore Decii habebat, a mercatore comprehenditur, dicente sibi: Quia absconditos antiquitus thesauros reperisti.14 At ille negans deducitur ad episcopum ac iudicem civitatis.15 Cumque ab his argueretur, compellente necessitate, absconditum mysterium revelavit, et deduxit eos ad speluncam in qua viri erant.16 Cumque ingrederetur episcopus, invenit tabulam plumbeam, in qua omnia quae pertulerant habebantur scripta, locutusque cum eis, nuntiaverunt haec cursu rapido imperatori Theodosio.17 At ille veniens adoravit eos pronus in terra, qui tali colloquio cum eodem usi sunt principe: Surrexit, gloriose Auguste, haeresis, quae populum Christianum a Dei promissionibus conatur evertere, ut dicant non fieri resurrectionem mortuorum.18 Ergo ut scias quia omnes, iuxta apostolum Paulum, repraesentandi erimus ante tribunal Christi, idcirco iussit nos Dominus suscitari, et tibi ista loqui.19 Vide ergo ne seducaris et excludaris a regno Dei.20 Haec audiens Theodosius imperator glorificavit Dominum, qui non permisit perire populum suum.21 Viri autem iterum prostrati in terram, obdormierunt, quibus cum Theodosius imperator sepulcra ex auro fabricare vellet, per visum prohibitus est ne faceret.22 Viri autem usque hodie palliolis sericis aut carbasinis cooperti, in ipso loco requiescunt: quod passio eorum, quam Syro quodam interpretante in Latinum transtulimus, plenius pandit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.29v bnf1712.41 bnf2204.50 bnf9733.43
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik