monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 94
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XCIII. De Hemeterio et Chelidonio martyribus. <<<     >>> XCV. De septem Dormientibus apud Ephesum.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XCIV. De beatissimo Cypriano.

1 Cyprianus beatissimus Carthaginensis et antistes et martyr (An. 258, 13 Sept.), salutem saepius infirmis supplicantibus praestat, in cuius basilica analogius, in quo libro supra posito cantatur aut legitur, mirabiliter compositus esse refertur.2 Nam ex uno lapide marmoris totus sculptus asseritur: id est mensa desuper, ad quam per quatuor gradus ascenditur; cancelli in circuitu, subter columnae, quia et pulpitum habet sub quo octo personae recipi possunt.3 Qui nunquam ibi ullo ingenio potuit exhiberi, nisi virtus Martyris praestitisset.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.29v bnf1712.40 bnf2204.49 bnf9733.43

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik