1 Calagurris autem urbs Hispaniae Hemeterium Chelidoniumque martyres gestat, et saepe ab eorum virtute miracula cernendo, diversarum aegritudinum medicamina capit.2 Hi etenim martyres a persecutore comprehensi, et ad supplicium rapti (An . . . 3 Mart.), dum diversis poenis afficerentur ob divini nominis confessionem, excepta ultimae damnationis sententia, deducuntur ad decollandum.3 Cumque eorum capita lictor incideret, miraculum populis magnum apparuit.4 Nam unius annulus, orariumque alterius nube susceptum est, et in coelos evectum.5 Viderunt haec omnes qui aderant, et usquequo acies oculorum intendere potuit, fulgorem auri candoremque lintei suspectu sequebantur attonito [Al. attoniti].6 Praebet huius rei testimonium Aurelius Clemens in libro Coronarum, his versibus, dicens: Illa laus occulta non est, Nec senescit tempore. 7 Missa quod sursum per auras Evolarunt munera, Quae viam patere coeli Praemicando ostenderent. 8 Illius fidem figurans Nube fertur annulus; Hic sui dat pignus oris Ut ferunt orarium. 9 Quae superno rapta flatu Lucis intrant intimum, Per poli liquentis axem Fulgor auri absconditur. 10 Ac diu visum sequacem Textilis candor fugit, Subvehuntur usque in astra Nec videntur amplius.