monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 65 > 57 > 50 > 58 > 90 > 97 > 35 > 79 > 22 > 85 > 10 > 92
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XCI. De sancta Eulalia. <<< >>> XCIII. De Hemeterio et Chelidonio martyribus.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XCII. De basilica sancti Felicis.
1 Quodam tempore Felicis martyris basilica a furibus est effracta (An. 304, 1 Aug.).2 Hic vero martyr in Gerunda Hispaniae passus est urbe.3 Fur vero apprehensis palliis sericis, textis auro, monilibusque exornatis, cum reliquis ornamentis abscessit.4 Quo eunte, coniungitur ei homo ignotus, interrogans quo pergeret.5 Cui ille respondit: Si sermo meus occuleretur tecum, ostenderem tibi thesaurum magnum.6 Et ille: Ostende, ait, quae volueris, totis a me obtegetur viribus.7 At ille ostendit ei species illas, dicens: Si in aliis haec regionibus venundantur, utrique nostrum lucrum inferent multum.8 Et ille: Ego sum, inquit, homo, cui in diversis regionibus multi habentur amici, et est mihi domus magna atque secreta: si haec in ea posueris, deinceps cum libuerit, venundabis.9 Et praecedens, sequebatur homo cum sarcina, putans se ad aliam duci urbem; concluserat enim Deus oculos eius, et non cognoscebat quia per viam qua venerat regrediebatur.10 Quid multa? Pervenitur ad basilicam Sancti, et ait ad eum vir: Ecce domum de qua locutus sum tibi; ingredere et depone sarcinam tuam.11 Ille quoque ingressus est.12 Verum ubi deposita sarcina coepit aspicere, ad se reversus, cognovit basilicam Sancti, de qua res illas abstulerat.13 Vir autem iam recesserat ab eo.14 Et sic cuncta quae cum viro illo gesserat populis enarravit: unde indubitatum est ipsum ei Martyrem beatum apparuisse.15 Huius reliquiae apud Narbonensem basilicam retinentur.16 Sed cum huius aedis altitudo, ne Liguria, quod est locus amoenissimus, a palatio regis cerneretur arceret, contulit haec cum Leone consiliario rex Alaricus.17 Qui ait: Deponatur ex hoc aedificio una structura machinae; et rex quae placuerit liberius contemplabitur.18 Et statim vocatis operariis, idem consiliarius humiliavit basilicam Sancti, aedificiis non meritis.19 Sed ille protinus lumine caruit oculorum.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.29r bnf1712.40 bnf2204.49 bnf9733.42
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik