monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 95 > 62 > 87 > 66 > 25 > 39 > 40 > 47 > 43 > 91
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, XC. De Vincentio martyre glorioso. <<< >>> XCII. De basilica sancti Felicis.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XCI. De sancta Eulalia.
1 Eulalia gloriosa apud Emeritam urbem passa (An. 304, 10 Dec.), magnum miraculum in die immolationis suae populis profert.2 Sunt igitur ante eius altare, quo sancta membra teguntur, tres arbores, sed ignarus ego cuius sint generis: cumque iam medio mense decimo, quando eius passio celebratur, sint ab omni foliorum decore nudatae, ea die illucescente coelo, in modum columbae alitis flores proferunt suavitatis, scilicet quod sanctus eius spiritus in columbae specie penetraverit coelos, et quod beatum eius corpusculum, iam exanime vestibusque nudatum.3 nix coelitus decidua molli vellere contexisset.4 Quod miraculum si solita arbores protulerint libertate, scit populus sibi annum vel pressuris vacuum, vel frugibus plenum.5 Quod si tardius flores ex more paruerint, cognoscit plebs sua hoc fieri noxa; nam priusquam erumpant, querula ad sepulcrum Martyris ac moesta decumbit, deprecans ut solitam promereatur conspicere gratiam.6 Sed nec psallendo procedit, si haec manifestata non fuerint.7 Si placatur Martyr a lacrymis plebis, emergunt protinus ex arboribus gemmei flores, qui odorem nectareum respirantes, animi moestitiam et adventu laetificent, et reficiant suavitate.8 Dehinc diligenter collecti, et in basilicam sacerdoti delati, processio cum gaudio celebratur, nam et hos flores saepius infirmis prodesse cognovimus.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.28v bnf1712.39 bnf2204.48 bnf9733.42
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik