monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 65 > 57 > 50 > 58 > 90
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXXIX. Non potuisse cadaver Antonini scelerati in aede sancti Vincentii quiescere. <<<     >>> XCI. De sancta Eulalia.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT XC. De Vincentio martyre glorioso.

1 Vincentius autem vel levita, vel martyr Hispanus martyrium consummavit (An. 304, 22 Ian.).2 Apud terminum vero Pictavum vicus est in Arbatilico, nomine Becciaco, in quo eius habentur reliquiae.3 Cuius solemnitas duodecimo Kalendas mensis undecimi celebratur.4 Sed incolae loci, et praecipue archipresbyter errorem nescio quem passus, ante diem eam voluit celebrari.5 Dictis igitur missis, cum ad convivium residerent, ecce unus ex energumenis clamare coepit, ac dicere: Currite, cives, egredimini a vico, exite obviam beato Vincentio: ecce ad vigilias venit, ecce festa eius crastino habituri eritis die.6 Haec eo dicente, renovant solemnia, et tota nocte in vigiliis excubant.7 Mane autem facto, dum missarum mysteria celebrarentur, et hic energumenus, qui adventum Sancti praedixit, et alii cum eodem duo, mundati sunt: sed et duo paralytici ipsa die directi sunt, et sic a festivitate cum laetitia est discessum.8 Cum autem reliquiae eius a quibusdam peregrinis deferrentur, ad Ceratensem Turonicae urbis vicum accesserunt, ibique ad tugurium cuiusdam pauperis deferentes, suscepti sunt: in crastino autem duo paralytici super haec pignora acceperunt gressum, unusque caecus lumen recepit.9 Haud procul autem ab illo vico est alius, quem Orbaniacum vocant, in cuius ecclesia huius Sancti habentur reliquiae: quae cum a furibus ablatae fuissent, et ipse qui easdem abstulerat in Biturigo cuidam abbati accepto pretio reliquisset, revelatum est abbati, ut eas loco unde dimotae [Al., demptae] fuerant restauraret.10 Nihilominus et archipresbytero huic monasterio propinquo per visum manifestatum est, ne penitus moras innecteret ad restituendum.11 Quas acceptas cum psallendo deferret, homo quidam qui per annum integrum oppressus gravi aegritudine decubabat, inter suorum deportatus manus, ut velum quo sanctae tegebantur favillae [Al., reliquiae] adorans suppliciter osculatus est, mox compressa infirmitate sanatus, exsequiis martyrialibus cum reliquis est secutus.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.28v bnf1712.39 bnf2204.48 bnf9733.41

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik