monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 89
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXXVIII. De Iordane fugiente coram muliere facinorosa. <<< >>> XC. De Vincentio martyre glorioso.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXXIX. Non potuisse cadaver Antonini scelerati in aede sancti Vincentii quiescere.
1 Apud urbem enim Tolosatium ferunt fuisse quemdam, Antoninum nomine, iniquum in Deum, et omnibus hominibus odibilem, eo quod multa perpetraret scelera.2 Factum est autem, ut, impletis diebus, migrans a saeculo, in basilica beati Vincentii sepeliretur, in qua ipse sibi vivens vas deposuerat.3 Verum ubi cunctos sub alta noctis silentia sopor arripuit, et omnes blandiente somno dedissent membra quieti, sarcophagus ille a sancta basilica per fenestram proiicitur, et in medio deponitur atrii.4 Mane autem facto, ibi repertus est effractum super se opertorium habens.5 Denique propinqui illius non intelligentes virtutem Dei, neque sentientes Sancti iniuriam, in cuius templo indignum temere sepelierant, iterum deposito sarcophago in loco in quo prius fuerat, altius suffoderunt.6 Altera vero illucescente die invenerunt eum iterum foris eiectum in medio esse atrii, et sic intellexerunt magnalia Dei.7 Ex hoc enim a nullo tactus, usque hodie in loco quo eiectus est in testimonium reservatur.8 Haec de temerariis dicta sufficiant.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.28r bnf1712.39 bnf2204.48 bnf9733.41
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik