monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 81 > 88
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXXVII. De Epachio, qui post sumptum ientaculum ausus est celebrare. <<< >>> LXXXIX. Non potuisse cadaver Antonini scelerati in aede sancti Vincentii quiescere.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXXVIII. De Iordane fugiente coram muliere facinorosa.
1 Mulier erat adultera ab Hierico civitate, cuius haec erat consuetudo teterrima, ut quoties a scorto concipiens partum edidisset, statim suffocatum terrae reconderet, ut scilicet fieret occultum hominibus, quod Deum et eius angelos non latebat.2 Scilicet cum dies sanctus Epiphaniorum advenisset, et omnes in Iordanem descenderent abluere tam vulnera corporis (Vid. supra, cap. 17) quam animae cicatrices, haec cum reliquo populo ad littus accessit.3 Cumque levatis usque ad geniculum vestimentis, ut amnem ingrederetur, mirum dictu! fugit aqua ante pedes eius: illa quoque insequente, fluvius ad ripam aliam premebatur.4 Haec videntes populi, mirati sunt tale factum in die celeberrimo contigisse: cognoscentesque mulierem esse facinorosam, interrogant quid mali fecerit, ut haec ei in tali frequentatione populi evenissent.5 At illa conversa ad populum crimen fatetur, dicens: Septem iam a me parvulos editos interfeci, quos de incestu concipiens, metui publicare, octavum adhuc die praeterita suggillavi.6 Rogo ergo ut fundatis pro me orationem ad Dominum, quatenus remissa iniquitate, peccare iam desinam, ne me coelestis ira consumat.7 Haec ea loquente, omnis populus prostratus ad terram, precem fudit ad Dominum, ut ei misericorditer ignosceret, quod adminiculante ignavia deliquisset.8 Post orationem vero mulier, extensis per terram brachiis, spiritum exhalavit.9 Quod ob hoc contigisse reor, ne crimen indultum iteraretur ulterius.10 Cognovit autem populus delictum, cur aquae fluminis ante faciem mulieris recessissent.11 Impletumque est illud Salomonis proverbium, quia Spiritus Domini fugit fictum (Sap. I, 5).12 Miraculum hoc ab ore Ioannis diaconi (V. supra, cap 19) factum ita cognovi; asserebat enim se tunc temporis fuisse praesentem.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.28r bnf1712.39 bnf2204.47 bnf9733.41
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik