monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 95 > 62 > 87
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXXVI. De aiacono cui turris inter manus effugivit. <<<     >>> LXXXVIII. De Iordane fugiente coram muliere facinorosa.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXXVII. De Epachio, qui post sumptum ientaculum ausus est celebrare.

1 Sic et Epachius presbyter, dum temere, quae indignus erat agere praesumpsisset, divino iudicio solo proiectus occubuit.2 Hic enim dum dominici Natalis vigilias celebrare ecclesiam expetisset, per singula horarum momenta egrediebatur de templo Dei, ac in domo sua pocula lasciva spumantibus pateris hauriebat, ita ut affirmarent multi eum post galli cantum in ipsa nocte vidisse bibentem.3 Sed cum esset ex genere senatorio, et nullus in vico illo Ricomagensi, superius memorato, iuxta saeculi dignitatem haberetur nobilior, celebrare solemnia missarum expetitur.4 Nec dubitat miser vino madefactus appetere quod ieiunus quisque non sine metu potest terrente conscientia explicare.5 Verum ubi explicitis verbis sacris, confracto corporis dominici sacramento, et ipse sumpsit, et aliis distribuit ad edendum: mox equini hinnitus ad modum vocem emittens, ad terram ruit, ac spumas cum ipsa mysterii sacri particula, quam dentibus comminuere non valuit, ab ore proiiciens, inter manus suorum ab ecclesia deportatur.6 Nec caruit ultra hac epilepsiae infirmitate, sed per singulos lunares cursus incrementis decrementisque haec semper pertulit, quia ab haustu nimio vini minime infelix abstinuit.7 Quo ergo honore, quave reverentia haec nox celebrari debeat, praesens exemplum docet.8 Quodam tempore, cum in hac solemnitate de vigilia egressus, paululum obdormissem, venit ad me vir quidam, dicens: Surge et revertere ad ecclesiam; et ego expergefactus, signo crucis opposito, iterum obdormivi.9 Nec destitit, sed iterat priora verba eadem quae prius persona.10 Sed cum nec secunda admonitus vice consurgerem, et iterum obdormissem, advenit tertio, et alapam imponens maxillae, ait: En tu reliquos ad vigilias admonere debes, et adhuc sopore opprimeris? Tunc pavore perterritus, cum grandi velocitate ad ecclesiam sum regressus.11 Haec de Natalis dominici vigilia dicta sufficiant.12 Sed ad temerarios revertamur.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.27v bnf1712.38 bnf2204.47 bnf9733.40

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik