monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11 > 74 > 29 > 98 > 27 > 44 > 86
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXXV. De eo qui pedes in patena lavit. <<< >>> LXXXVII. De Epachio, qui post sumptum ientaculum ausus est celebrare.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXXVI. De aiacono cui turris inter manus effugivit.
1 Deflemus enim scelera nostra et plangimus, cum nos mundos esse nescimus, et ad ipsum altare Domini accedentes, audenter sanctum corpus eius et sanguinem, cum simus actu polluti, potius ad iudicium sumimus quam ut veniam consequamur.2 Nam recolo quod in adolescentia mea gestum audivi.3 Dies passionis erat Polycarpi martyris magni, et in Ricomagensi vico civitatis Arvernae eius solemnia celebrabantur.4 Lecta igitur passione cum reliquis lectionibus, quas canon sacerdotalis invexit, tempus ad sacrificium offerendum advenit, acceptaque turre diaconus in qua mysterium dominici corporis habebatur, ferre coepit ad ostium, ingressusque templum ut eam altari superponeret, elapsa de manu eius ferebatur in aera, et sic ad ipsam aram accedens, nunquam eam manus diaconi potuit assequi: quod non alia credimus actum de causa, nisi quia pollutus erat in conscientia.5 Saepius enim ab eodem adulteria ferebantur admissa.6 Uni tantum presbytero et tribus mulieribus, ex quibus una mater mea erat, haec videre licitum fuit, caeteri non viderunt.7 Aderam fateor et ego tunc temporis huic festivitati, sed haec videre non merui.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.27v bnf1712.38 bnf2204.47 bnf9733.40