monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 64 > 64 > 29 > 35 > 29 > 45 > 41 > 33 > 32 > 48 > 40 > 44 > 47 > 28 > 46 > 30 > 36 > 37 > 22 > 43 > 24 > 34 > 49 > 16 > 38 > 50 > 10 > 23 > 39 > 13 > 26 > 25 > 27 > 17 > 18 > 42 > 31 > 19 > 15 > 11 > 35 > 100 > 21 > 45 > 65 > 76 > 71 > 100 > 103 > 110 > 73 > 97 > 85
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXXIV. De reliquiis quas pater meus habuit. <<<     >>> LXXXVI. De aiacono cui turris inter manus effugivit.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXXV. De eo qui pedes in patena lavit.

1 In nullo est enim temeritas utilis, ut illud quisque appetat quod exercere non licet.2 Sic et Britannorum comes cum graviter a doloribus pedum affligeretur, et per medicos expendens substantiam suam, nihil commodius habuisset, dixit ei quidam de suis: Si enim ab ecclesia tibi aliquod vas ministerii quod in altari ponitur deferatur, in quo pedes ablueres, poterat tibi haec causa ferre medelam: stulti et inertes non cognoscentes quod sacrata Deo vasa non debeant ad usus humanos aptari.3 At ille celeriter ad ecclesiam mittit, et patenam argenteam sacrosancti altaris de sacrario suscepit; ibique pedes abluit; sed statim doloribus additis, ad plenum debilitatus, nunquam postea gressum facere potuit.4 Sed et Langobardorum ducem fecisse similiter comperi.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.27r bnf1712.38 bnf2204.46 bnf9733.39

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik