monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18 > 64 > 31 > 34 > 84
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXXIII. De reliquiis plurium martyrum, Pauli scilicet, Laurentii, Pancratii, Chrysanthi, Dariae virginis, Ioannis et Pauli eius fratris. <<<     >>> LXXXV. De eo qui pedes in patena lavit.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXXIV. De reliquiis quas pater meus habuit.

1 Quid vero et de his reliquiis quas quondam genitor meus secum habuit fuerit gestum, edicam? Tempore quo Theudebertus Arvernorum filios in obsidatum tolli praecepit, pater meus nuper iunctus coniugio, voluit se sanctorum reliquiis communiri, petivitque a quodam sacerdote ut ei aliquid de eisdem indulgeret, quo scilicet in viam longinquam abiens, tali praesidio tutaretur.2 Tunc inclusos in lupino aureo sacros cineres circa eum posuit: sed ignarus vir nominum beatorum, referre erat solitus, se a multis tunc erutum periculis, nam et violentias latronum, et pericula fluminum, improbitates seditiosorum, et assultus sensuum, saepius se evasisse horum virtutibus testabatur.3 Quid tamen ego de his viderim, non silebo.4 Post genitoris mei obitum, mater mea haec pignora super se habebat.5 Igitur segetum advenerat sectio, et congregati in areis frugum acervi fuerant magni.6 In illis autem diebus, cum iam semina triturarentur, et sicut Lemane vestitum segetibus, nudum habetur a silvis, intercedente gelu, cum non esset unde ignis accenderetur, ab ipsis paleis focos sibi adhibuerant excussores.7 Interea recedunt omnes ad capiendum cibum.8 Et ecce inter incrementa sua, coepit per paleas paulatim ignis spargi.9 Nec mora, flante Noto, acervi ab igne comprehenduntur: fit magnum incendium, insequitur clamor virorum, strepitusque mulierum, ululatus infantium.10 Haec autem agebantur in agro nostro.11 Quod sentiens mater mea, quae haec pignora collo appensa gestabat, exsiliit de convivio, elevatisque sacris pignoribus contra ignium globos, ita omne cessit incendium de momento, ut vix inter moles exustarum palearum vel semina ignis invenirentur: nihil tamen frugibus quas apprehenderat nocens.12 Post multos vero annos has reliquias a genitrice suscepi: cumque iter de Burgundia ad Arvernum ageremus, oritur contra nos magna tempestas: coepitque crebris ignibus micare coelum, validisque tonitruorum fragoribus resonare.13 Tunc extractis a sinu beatis reliquiis, manum elevo contra nubem quae protinus divisa in duas partes dextra laevaque praeteriens, neque nobis, neque ulli deinceps nocuit.14 At ego, ut iuvenilis fervor agere solet, vanae gloriae inflari supercilio coepi, et tacitus cogitare, non hoc tantum sanctorum meritis, quam mihi proprie fuisse concessum, atque ad socios itineris iactans, ac proferre quod innocentiae meae Deus praestiterit, ut haec mererer.15 Nec mora, elapsus subito suo me equus, ad terram elisit; in quo casu tam graviter sum contractus, ut vix surgere possem.16 Intellexi enim mihi ista a vanitate evenisse, satisque fuit dehinc observare, ne me ultra vanae gloriae stimularet aculeus.17 Nam si evenit ut mererer deinceps aliqua de sanctorum virtutibus contemplari, Dei illa munera [Laud., munere] per sanctorum fidem praestita praeconavi.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.26v bnf1712.36 bnf2204.46 bnf9733.39

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik