monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11 > 74 > 29 > 98 > 27 > 44 > 86 > 23 > 81a > 83
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXXII. De clerico pro confessione Dominica caeso in Hispania. <<< >>> LXXXIV. De reliquiis quas pater meus habuit.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXXIII. De reliquiis plurium martyrum, Pauli scilicet, Laurentii, Pancratii, Chrysanthi, Dariae virginis, Ioannis et Pauli eius fratris.
1 Per hanc enim confessionem martyres gloriosi neffabilia semper salutarium munerum beneficia meruerunt, ac petentibus se hoc praestiterunt virtute, quod eisdem a Domino impertitum est Creatore, sicut nobis nuper a diacono nostro relatum, ita gestum esse cognovimus.2 Hic autem diaconus a papa urbis Romanae Pelagio (An. 590), quorumdam martyrum confessorumque assumpta pignora, cum grandi psallentio vel clericorum officio, ac populi immensi obsequio, usque ad portum deductus est.3 Et ingrersus navem, erectis velis, ac per illum antennae quae modulum crucis gestat apparatum extensis, flante vento, pelagus altum arripiunt.4 Qui dum navigant, ut Massiliensis urbis portum attingant, appropinquare coeperunt ad locum quemdam, de quo a littore maris lapideus mons exsurgens, ac paulatim decedens, summo tenus unda in mari distenditur.5 Cumque impellente vento carina magno impetu ferretur in praeceps, ut scilicet scopulo illisa quassaretur, ac nautae discrimen intuentes, exitum vociferarent, diaconus, elevata cum sanctis pignoribus capsa, invocare nomina singulorum cum gemitu et voce maxima coepit, deprecans ut eorum virtute ab hoc periculo perituri liberarentur.6 Iamiamque appropinquabat navis, ut praefati sumus, ad scopulum: et statim in sanctarum contemplatione reliquiarum, ab ipso loco commotus cum violentia maiori ventus huic vento contrarius fluctum elisit, ventumque diversum repulit, ac nave in pelagus profundum revocata, cunctos a mortis periculo liberavit: sicque, gyrata mole periculi, portum quem desiderabant, cum Domini misericordia ac sanctorum patrocinio contigerunt.7 Erant enim reliquiae sanctorum, quorum sacra vestigia Domini manibus sunt abluta, cum Pauli, Laurentiique, atque Pancratii, Chrysanthi, Dariaeque virginis, Ioannis, atque alterius Pauli fratris eius, reliquiis, quorum certamina ac palmas victoriarum ipsa caput orbis urbs Roma devote concelebrat.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.26v bnf1712.36 bnf2204.45 bnf9733.38
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik