monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 82
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXXI. De altercatione catholici diaconi cum presbytero haeretico. <<< >>> LXXXIII. De reliquiis plurium martyrum, Pauli scilicet, Laurentii, Pancratii, Chrysanthi, Dariae virginis, Ioannis et Pauli eius fratris.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXXII. De clerico pro confessione Dominica caeso in Hispania.
1 Sed et nostro tempore, cum incredulitas ac iniqua Arianorum secta in locis Hispaniae per malorum pessimas assertiones disseminata fuisset, quidam clericus apprehensus, Christianum se esse confessus est, asserens aequalem Patri Filium et Spiritum sanctum esse.2 Cui rex qui praeerat, oblatis muneribus, tanquam maiorem se suppliciter deprecabatur, ut scilicet compressa confessione de sanctae Trinitatis aequalitate, minorem Patre Filium cum sancto Spiritu fateretur.3 Quod si faceret, et facultatibus ditaretur, et magnus haberetur in populis.4 Quod ille consilium, tanquam morsum viperae fugiens, ac iniqui virus mortiferum respuens anguis, adiecit rex: Video, inquit, duram intentionem mentis insanae, sed novi temperamentum tuum, ut quem munera non deflectunt, facile tormenta subiiciant.5 At ille: Utinam dignus habear, ait, in hac iugulari confessione, nam munera tua tanquam stercus exhorreo.6 Tunc iratus rex, iussit eum ad trochleas extendi, et fortiter caedi, interrogans: Quid credis? Respondit: Iam dixi tibi: Credo Deum Patrem omnipotentem, et Filium eius Iesum Christum.7 Post haec caesus est valde, sed semper durabat in confessione, nec unquam eum a fidei linea potuit haec tortura deflectere.8 Nam in primordio cum caederetur, tres tantum verberum ictus sensit, qui, ut ipse postea referebat, ipsam animam penetrarunt.9 Reliqua vero flagella, tanquam si aliquod velamentum dorso superpositum fuisset, ita non sentiens, magis fidem quam coeperat inter tormenta positus praedicabat.10 Itaque cum regi satisfactum de eius caede fuisset, dimissus est, obtestante eo ne in terminis Hispaniae unquam inveniretur.11 At ille laetus discedens, in Gallias est regressus [Al., egressus].12 Sed ut fides dictis adhibeatur, ego hominem vidi, qui haec ab ipsius clerici ore audita narravit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.26r bnf1712.35 bnf2204.45 bnf9733.38
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik