monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11 > 74 > 29 > 98 > 27 > 44 > 86 > 23 > 81a
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXXI. De approbatione fidei Christianae per miraculum. <<<     >>> LXXXII. De clerico pro confessione Dominica caeso in Hispania.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXXI. De altercatione catholici diaconi cum presbytero haeretico.

1 Arianorum presbyter cum diacono nostrae religionis altercationem habebat, proferens contra Dei Filium ac Spiritum sanctum, ut mos est genti illi, venenosas assertiones.2 At ille cum diu multumque nonnulla de fidei nostrae ratione disseruisset, et haereticus perfidiae obcaecatus caligine, quae erant vera respueret, iuxta illud, quia In malevolam animam non introibit Sapientia (Sap. I, 4), adiecit, dicens: Quid longis sermocinationum intentionibus fatigamur? factis rei veritas approbetur: succendatur igni aeneus, et in ferventi aqua annulus cuiusdam proiiciatur.3 Qui vero eum ex ferventi unda sustulerit, ille iustitiam consequi comprobatur.4 Quo facto, pars diversa ad cognitionem huius iustitiae convertatur.5 Intellige itaque, et tu haeretice, si haec pars nostra Spiritu sancto adiuvante compleverit, nihil in sancta Trinitate dissonum, nihil esse dissimile fatearis.6 Consensit haereticus huic diffinitioni, et inito usque mane placito, discesserunt; sed fidei fervor per quem haec primum diaconus protulerat, coepit inimico insidiante tepescere.7 Diluculo autem surgens, brachium infundit oleo, unguento conspergit.8 Sed tamen loca sancta circuit, et Dominum deprecatur.9 Quid plura? circa horam tertiam in foro conveniunt.10 Concurrit populus ad spectaculum.11 Accenditur ignis, aeneus superponitur, fervet valde, annulus in unda ferventi proiicitur.12 Invitat primum diaconus haereticum, ut ipse cum a calore auferat.13 Sed statim recusavit, dicens: Qui hanc sententiam protulisti, debes auferre.14 Diaconus vero licet trepidus, tamen denudat brachium.15 Cumque ipsum vidisset unguentis haereticus presbyter delibutum, exclamavit dicens: Magicis artibus te elitandum putasti, ut haec unguenta diffunderes, nec valebunt ista quae agis.16 His ita litigantibus, supervenit diaconus ab urbe Ravenna, Iacinctus nomine, sciscitansque quae esset haec altercatio, ut veritatem cognovit, nec moratus, extracto a vestimentis brachio, in aeneum dexteram mergit.17 Annulus enim qui eiectus fuerat, erat valde levis ac parvulus, nec minus ferebatur ab unda, quam vento possit ferri vel palea: quem diu multumque quaesitum, infra unius horae spatium reperit.18 Accendebatur interea vehementer focus ille sub dolio, quo validius fervens non facile assequi possit annulus a manu quaerentis, extractumque tandem, nihil diaconus sensit in carne sua: sed potius protestatur, in imo quidem frigidum esse aeneum, in summitate vero calorem teporis modici continentem.19 Quod cernens haereticus, valde confusus, iniecit audax manum in aeneo, dicens: Praestabit mihi haec fides mea.20 Iniecta manu, protinus usque ad ipsa ossium inter nodia omnis caro liquefacta defluxit, et sic altercatio finem fecit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.25v bnf1712.35 bnf2204.44 bnf9733.37

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik