monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 81
>>> LXXXI. De altercatione catholici diaconi cum presbytero haeretico.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXXI. De approbatione fidei Christianae per miraculum.
1 Semper enim catholicorum inimica est haeresis, et ubicunque potuerit tendere insidias, non obmittit: sicut illud est, quod quodam loco factum celebre fama profert.2 Mulier quaedam erat catholica, habens virum haereticum: ad quam cum venisset presbyter nostrae religionis valde catholicus, ait mulier ad virum suum: Peto charitati tuae ut pro adventu huius sacerdotis, qui me visitare dignatus est, laetitia habeatur in domo nostra, ac praeparatum dignis impendiis prandium epulemur cum eo.3 Promittente autem viro eius sic se, ut illa flagitabat, facturum, advenit et alius haereticorum presbyter, dixitque vir mulieri: Duplicata est laetitia hodie, eo quod sint sacerdotes utriusque religionis in domo nostra.4 Discumbentibus autem ad convivium, vir ille cum presbytero dextrae partis cornu occupat, catholicum ad sinistram statuens, positaque ad loevam eius sellula, in qua coniux eius resideret.5 Dixitque vir ad presbyterum haereticum: Si consenseris dictionibus meis, exerceamus hodie cachinnum de hoc Romanorum presbytero, ut scilicet apposito ferculo, tu celerius signare festines; cumque ille manum non posuerit, illo tristante nos cum laetitia comedemus cibum.6 Cui ille: Faciam, inquit, quod praecipis.7 Denique veniente disco cum oleribus, signavit haereticus, posuitque primus manum suam.8 Quod cernens mulier, ait: Ne feceris, quia ingrate fero iniuriam sacerdotis.9 Et exhibito alio cibo sumpsit catholicus.10 In secundo vero et tertio ferculo similiter fecit haereticus.11 Quarto autem exhibito, cuius in medium sartago fervens advenerat, in qua compositus erat cibus ille, qui ex collisis ovis parumper mixta farina, dactylorum partibus olivarumque rotunditatibus assolet exornari, festinans haereticus, priusquam ferculum illud vel mensam tangeret, elevata in obviam manu, signat, statimque positum cochlearium sumit, non intelligens an caleret, ferventemque cibum velociter inglutivit.12 Protinus, accenso pectore, aestuare coepit, emissoque cum suspirio immenso ventris strepitu, nequam spiritum exhalavit: ablatusque de convivio, locatus in tumulo, terrae [Al., terrenae] molis congerie est opertus.13 Tunc exsultans presbyter nostrae religionis, ait: Vere ultus est Deus servos suos.14 Et conversus ad virum cuius erat convivium, dixit: Periit huius memoria cum sonitu, et Dominus in aeternum permanet (Psal. IX, 7).15 Tu vero appone quod comedam.16 Tunc homo ille perterritus, expleto convivio, provolutus est ad pedes presbyteri, conversusque ad fidem catholicam, credidit cum domo sua, qui in hac perfidia tenebatur; et multiplicata est laetitia, sicut prius mulier flagitaverat.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.25v bnf1712.34 bnf2204.44 bnf9733.36
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik