monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 65 > 57 > 50 > 58 > 90 > 97 > 35 > 79
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXVIII. De Baudillio martyre glorioso. <<<    

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXIX. De miraculis beati Andreae apostoli in ecclesia Agathensi.

1 Ecclesia quoque Agathensis urbis, quae sancti Andreae apostoli reliquiis plaudit, plerumque gloriosis illustratur miraculis, pervasores rerum suarum saepius arguit.2 Denique cum Gomacharius comes agrum ecclesiae ipsius pervaderet, tunc Leo episcopus huius ecclesiae valde moestus concurrit ad cum, dicens: Relinque, o fili, res pauperum quas ordinationi nostrae Dominus commendavit, ne tibi sit noxium, et a lacrymis egentium, qui de fructibus eius ali consueverant, eneceris.3 Ille vero quia erat haereticus, parvipendens de his quae ab episcopo dicebantur, rem in sua dominatione retinuit.4 Interim, procedente die, arripitur a febre, cumque non modo ardore corporeo, verum etiam animae vexaretur incommodo, misit ad episcopum nuntios, dicens: Dignetur pro me sacerdos orationem ad Dominum fundere, et ego dimittam agrum eius.5 Quo orante, hic a valetudine qua gravabatur convaluit, factusque sanus, ait suis: Quid putatis, quid isti nunc Romani dicant? Aiunt enim me ob hoc fuisse febre gravatum, quia tulerim agrum eorum, quod mihi iuxta consuetudinem humani corporis accidit, verumtamen non habebunt eum me vivente.6 Et dicto citius misit qui eum iterum auferret.7 Quod cum episcopus comperisset, venit ad eum, dicens: Num poenitet te prius fecisse bene, quod hoc iterum conaris evertere? ne facias, quaeso, ne ultioni divinae subiaceas.8 Qui ait ad episcopum: Sile, sile, decrepite, nam infrenatum te loris, circuire urbem super asinum faciam, ut sis in ridiculo omnibus qui te aspexerint.9 At ille silens ad nota recurrit praesidia: prosternitur in oratione, celebrat vigilias, ac noctem totam in lacrymis et psallentio ducit.10 Mane autem facto, accedit ad lychnos qui de camera ecclesiae dependebant, extendensque virgam quam tenebat in manu, effregit cunctos, dicens: Non hic accendatur lumen, donec ulciscatur Deus de inimicis, et restituat res domus suae.11 Haec eo dicente protinus haereticus ille in redivivam febrem corruit.12 Cumque in extremis ageret, misit ad episcopum, dicens: Oret pro me sacerdos ad Dominum, ut vivam, et restituam agrum, ac similem eius conferam dominationi.13 Quibus pontifex respondit: Iam oravi ad Dominum, et exaudivit me.14 Misit et alios ac tertios ad eum nuntios.15 Sed sacerdos in uno responso persistens, non movebatur ad haec, ut pro eo orationem daret ad Dominum.16 Haec ille haereticus cernens, iussit se in plaustro componi, atque ad eumdem evehi, ac per se deprecari episcopum, dicens: Quia dupla satisfactione restituo agrum quem inique pervasi, tantum ut oret pro me sanctitas tua.17 Illo quoque recusante, compulit eum vi ut abiret ad ecclesiam, quo discedente, ut ecclesiam est ingressus, et hic spiritum exhalavit.18 recepitque confestim ecclesia rem suam.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.25r bnf1712.34 bnf2204.43 bnf9733.36

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik