monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 78
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXVII. De sancto Victore Massiliensi. <<<     >>> LXXIX. De miraculis beati Andreae apostoli in ecclesia Agathensi.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXVIII. De Baudillio martyre glorioso.

1 Est apud Nemausensis urbis oppidum Baudillii beati martyris gloriosum sepulcrum, de quo saepius virtutes multae manifestantur (An . . . 20 Maii).2 Ex quo sepulcro laurus orta et per parietem egressa, arborem foris fecit salubri coma vernantem.3 Quod saepe loci incolae in multis infirmitatibus habere coeleste remedium sunt experti.4 Pro quibus virtutum beneficiis, cum plerumque nudaretur a foliis vel ipsa quodammodo cortice, arida est effecta.5 Unde quia morbos ab ea multarum infirmitatum diximus depelli, longum fuit singulos quosque memorari: ideo haec sufficere putavi, quod ea medicamenta largiendo aridam effectam dixi.6 Etiam fertur celebre a negotiatore quodam in Oriente de his foliis deportatum pignus fuisse: sed priusquam portum negotiator attingeret, energumenus in ecclesia adire Baudillium martyrem Orientalem plagam, stupentibus populis, declamavit.7 Ostendit autem beatus Martyr et in aliis virtutem suam.8 Aram vero Theodorici regis Italici dux, dum in Arelatensi urbe resideret, exstitit ei quidam archipresbyter parochiae Nemausensis invisus.9 Tunc fervens felle, contra eum misit pueros, dicens: Ite quantocius, et ligatis pedibus ac manibus, adducite eum cum vi, ut cognoscat quod sim dominus regionis huius.10 At illi non intelligentes archipresbyterum, putaverunt quod archidiaconem iussisset adduci.11 Et ascensis equitibus venerunt ad urbem, interrogantesque de archidiacono, digito eis ostensus est.12 Erat enim hic Ioannes nomine, valde religiosus, et in archidiaconatu suo studium docendi parvulos habens: apprehensumque pueri ducis ligatis manibus ac pedibus sub alvo equi adduxerunt eum.13 Sed non desiit virtus Martyris alumno proprio subvenire.14 Pueri vero iuxta ipsam portam cum eo mansionem habuerunt, quia iam obseratis pro nocte portarum valvis, ingredi non potuerunt.15 In ipsa vero nocte, duce obdormiente, astitit ei archidiaconus per visum, dicens: Quid tibi, o homo, culpabilis exstiti, quod me in hanc humilitatem redactum cum tali iussisti iniuria accersiri? Vere dicam tibi, quia non effugies iudicium Dei.16 At ille expergefactus, consternatusque metu, exclamat suis: Inquirite si pueri quos Nemausum direximus iam venerunt.17 Interrogantesque de muro urbis responderunt se adesse cum homine.18 Renuntiant nuntii quae audierant.19 Confestimque dux ait: Exhibete ad me hominem quem adduxistis.20 Quod cum factum fuisset, aspiciens eum dux, timore perterritus, ait: Archipresbyterum ego adduci praeceperam, non archidiaconem.21 Et prostratus ad pedes eius, ait: Indulge, quaeso, iniuriam delicti huius, quia non est in conscientia mea, ut haec passus fuisses.22 Et statim dignis honoratum muneribus remisit ad urbem, quem in tanto amore pro ipsa Martyris reverentia dilexit in posterum, ut decedente urbis illius sacerdote, ipsum sacerdotem mandaret institui.23 Sed nec archipresbyterum amplius inquiri iussit.24 O magna virtus Martyris, quae per innocentis iniuriam noxium absolvit a poena: impletumque est illud Apostoli, quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28), cum haec iniuria gradum huic construxit, quem scanderet ad regendam ecclesiam Dei.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.24v bnf1712.33 bnf2204.43 bnf9733.35

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik