monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18 > 64 > 31 > 34 > 84 > 51 > 77
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXVI. De sanctis Agaunensibus, seu De sancto Mauricio et sociis. <<<     >>> LXXVIII. De Baudillio martyre glorioso.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXVII. De sancto Victore Massiliensi.

1 Est et ad sepulcrum sancti Victoris Massiliensis martyris mira virtus (An. 290 aut 303, 21 Iul.).2 Nam cum saepius ad eum accedentes infirmi sanentur reliqui, energumeni tamen multum se collidentes, et Martyrem declamantes, eiectis daemonibus liberantur.3 Aureliani autem patricii servus a daemonio correptus, dolendo exitu cruciabatur, ita ut plerumque propriis se morsibus laceraret: sed adductus ad basilicam Sancti, cum se exuri eius virtute fateretur, debacchans per totam aedem, die tertia mundatus abscessit.4 Qui in tantum fidei merito roboratus est, ut deinceps, humiliatis capillis, abbatis sortitus ordinem monasterio uni praeponeretur.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.24v bnf1712.33 bnf2204.43 bnf9733.35