1 Magna est etiam virtus ad antedictorum martyrum sepulcra, de quibus relictis pluribus pauca perstringere libuit.2 Mulier quaedam filium suum unicum ad hoc monasterium adducens, abbati tradidit erudiendum, videlicet ut factus clericus, sanctis manciparetur officiis (An. 286, 22 Sept.).3 Verum cum iam spiritalibus eruditus esset in litteris, et cum reliquis clericis in choro canentium psalleret, modica pulsatus febre, spiritum exhalavit.4 Cucurrit mater orbata ad obsequium funeris plangens, sepelivitque filium.5 Verumtamen non suffecerunt hae lacrymae dolori, quae in exsequiis sunt effusae: sed per dies singulos veniebat, et super sepulcrum nati sui, emissis in altum vocibus, eiulabat.6 Cui tandem apparens per visum noctis beatus Mauricius, ait: Quid tu, o mulier, incessanter filii obitum plangens, nunquam desistis a luctu? Cui illa: Dies, inquit, vitae meae hunc planctum non explent; sed dum advixero, semper deflebo unicum meum, nec unquam mitigabor a lacrymis, donec oculos corporis huius debita mors concludat.7 Cui ille.8 Noli ita, ait, quasi mortuum flere, sed aequanimiter age nam scias eum nobiscum habitare, et sedentem vitae perennis consortio nostro perfrui.9 Et ut veraciter credas certa esse quae loquor, surge crastina die ad matutinum, et audies vocem eius inter choros psallentium monachorum.10 Et non solum die crastina, sed etiam omnibus diebus vitae tuae, cum veneris audies in psallentio vocem eius; ideoque ne fleveris, eo quod gaudere te oporteat potius quam lugere.11 Surgit mulier, longaque ducit suspiria, nec obdormit in stratu suo, donec signum ad consurgendum commoveatur a monachis: quo commoto, accedit ad ecclesiam, aliqua de visione quam viderat probatura.12 Nihil enim praeteriit de pollicitatione sancta, sed quae fuerant divinitus nuntiata, mox impleta noscuntur. Verum ubi cantator responsorium [Al., cantato responso], antiphonam caterva suscepit manachorum, audit genitrix, parvuli vocem cognoscit, et gratias agit Deo.13 Sed et illud quod Martyris ore promissum habebatur, prorsus impletum est, ut omnibus diebus vitae suae cum accessisset mulier ad psallentium, vocem audiret huius infantuli inter reliqua modulamina vocum.14 Cum autem Guntchramnus rex ita se spiritalibus actionibus mancipasset, ut relictis saeculi pompis thesauros suos ecclesiis et pauperibus erogaret, accidit ut, misso presbytero, munera fratribus qui sanctis Agaunensibus deserviunt ex voto transmitteret, praecipiens presbytero ut ad eum rediens Sanctorum sibi reliquias exhiberet.15 Igitur dum, impleta regis praeceptione, cum his regrederetur pignoribus, Lemanni laci, per quem Rhodanus influit, navigium petit.16 Extenditur autem lacus ille in longitudine quasi stadiis quadringentis, latitudine autem stadiis centum quinquaginta .17 Denique revertens presbyter, ut diximus, cum navigium hoc fuisset aggressus, subito tempestas exorta fluctus tollit: ad sidera surgunt undarum montes, et nunc puppis naviculae, prora dehiscente, fertur in altum; nunc iterum, demersa puppe, prora tollitur in sublime.18 Turbantur nautae, et nihil aliud nisi sola mors in hoc periculo praestolatur.19 Tunc presbyter cum videret se his fluctibus obrui, et spumis undarum ipsarum graviter operiri, extracta a collo capsula, quae Sanctorum pignora continebat, undis tumentibus fidus obiecit, ac Sanctorum praesidium clara invocat voce, dicens: Ne peream in his fluctibus, virtutem vestram deprecor, martyres gloriosi, sed potius qui iugiter pereuntibus praebetis auxilium, mihi, quaeso, dextram salutis porrigere dignemini; fluctus opprimite, nosque ad littus optatum vestri adiutorii ope reducite.20 Et haec dicens, cessante vento, decedentibus undis, ad littus evecti sunt.21 Haec ab ipso cognovi presbytero.22 In hoc etiam stagno ferunt tructarum piscium magnitudinem usque ad centum librarum pondera trutinari.