monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10 > 11 > 4 > 48 > 3 > 41 > 27 > 75
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXIV. De Genesio Beorritano martyre . <<<     >>> LXXVI. De sanctis Agaunensibus, seu De sancto Mauricio et sociis.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXV. De sancto Sigismundo rege.

1 Saepe enim Dominus arrogantiam contumacis mentis virga correctionis enervat, ut eamdem cultus sui veneratione restituat, sicut quondam de Sigismundo rege manifesta fides gestum profert (An. 523, 1 Maii).2 Hic etenim post interemptum per iniquae consilium coniugis filium, compunctus corde, Agaunum dirigit, ibique prostratus coram sepulcris beatissimorum martyrum legionis felicis poenitentiam egit, deprecans ut quaecunque deliquerat, in hoc ei saeculo ultio divina retribueret, ut scilicet habeatur in iudicio absolutus, si ei mala quae gesserat, priusquam de mundo decedat, repensentur: ibique et psallentium quotidianum instituit, locumque tam in territoriis quam in reliquis rebus affluentissime ditavit.3 Postea vero captus a Chlodomere rege cum filiis, interfectusque eius iussu, ad eumdem locum delatus, sepulturae mandatus est, quem in consortium Sanctorum ascitum ipsa res quae geritur manifestat: nam si qui nunc frigoritici in eius honore missas devote celebrant, eiusque pro requie Deo offerunt oblationem, statim compressis tremoribus, restinctis febribus, sanitati pristinae restaurantur.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.23v bnf1712.32 bnf2204.42 bnf9733.33

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik