monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11 > 74
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXIII. De sancto Quintino Viromandensi. <<<     >>> LXXV. De sancto Sigismundo rege.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXIV. De Genesio Beorritano martyre .

1 Est alius martyr infra terminum urbis Beorritanae, presbyterii honore praeditus, cuius passionis historia apud loci incolas legitur.2 Hic dum esset in corpore ( An . . . . ), castaneum diu aridum suis orationibus obtinuit in viriditatem redire: in cuius basilica cum plerumque super infirmos mirabilia ostendantur, illud prae caeteris est admirabile, quod lilium dudum collectum, et siccum, in eius solemnitate denuo revirescit, ita ut intueantur illa die populi flores novos, quos pridem viderant arefactos.3 Ad huius enim sepulcrum plerumque sacramentum mendax prolatum a perfidis virtute Martyris confutatur, ut qui temeritate elatus advenerat, emendatus abscedat.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.23v bnf1712.32 bnf2204.41 bnf9733.33

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik