1 Apud Viromandense vero oppidum Galliarum, Quintinus martyr quiescit, cuius beatum corpus a quadam religiosa, quae dudum fuerat caecata, reperitur (An. 287, 31 Oct.).2 Sed mox ut a fluminis fundo relevatum est (An. 342), miraculum protulit, cum mulieris facie, ubi primum illuxit, lumina caecata restituit.3 In hac etiam urbe unus ex latronibus equum presbyteri furtim abstulit: inventus a presbytero, iudici manifestatur; nec mora, apprehensus et in vincula compactus, supplicio subditur; opus suum ore proprio indicans, patibulo diiudicatur.4 Sed presbyter metuens ne ob sui damni causam anima hominis auferretur, iudicem deprecatur, ut concessa illi vita, hic culpa reus absolveretur a poena, dicens sibi satis esse iam factum, quod per tot tormentorum genera latro quae gesserat declarasset: sed severitas iudicis, cum nullis precibus potuisset inflecti, reum patibulo condemnavit.5 Tunc presbyter cum lacrymis prostratus ad beati Martyris tumulum, suppliciter deprecatur, dicens: Quaeso, gloriosissime athleta Christi, ut eruas hunc pauperem de manu mortis iniquae, ne mihi fiat in opprobrium, si per meam accusationem moriatur hic homo.6 Ostende, deprecor, virtutem tuam, ut quem asperitas humana nequit absolvere lenis pietatis moderamine tu dissolvas.7 Haec sacerdote cum lacrymis deprecante, disruptis vinculis patibuli, reus ad terram ruit.8 Quod audiens iudex, timore perterritus, et divinam admirans virtutem, nihil ultra illi nocere praesumpsit.