monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42 > 72
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXXI. De Ferreolo et Ferrucione. <<< >>> LXXIII. De sancto Quintino Viromandensi.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXII. De sancto Dionysio Parisiorum episcopo.
1 Dionysius vero episcopus, Parisiorum urbi datus est martyr (An. 250, 9 Oct.): tempore vero quo Sigibertus rex cum exercitu ad urbem illam venit, et maximam vicorum eius partem incendio concremavit (An. 574), quidam de primoribus eius ad basilicam antedicti martyris properat, non orationis devotione, sed tantum ut aliquid fraudaret ab aede: qui scilicet ubi reserata ostia ac vacuum templum a custodibus reperisset, pallam holosericam, auroque exornatam et gemmis, quae sanctum tegebat sepulcrum, temerario ausu diripuit, secumque sustulit.2 Veniens autem ad castra, fuit ei necessitas navigandi.3 Cumque puer eius, quem tunc creditum habebat, suspensis ad collum ducentis aureis, navem cum eodem ascendisset, subito, a nullo tactus, de navi deruit, oppressusque aquis, nunquam potuit inveniri.4 Ille quoque iudicium Dei in se cernens per pueri amissionem et auri, velociter littori de quo digressus fuerat, remeavit, pallamque sepulcri summa velocitate restituit.5 Et licet hoc fecerit, tamen diem in quo haec admiserat, recurrente anni circulo, non attigit.6 Alius autem super sepulcrum sanctum calcare non metuens, dum columbam auream lancea quaerit elidere, elapsisque pedibus ab utraque parte, quia turritus erat tumulus, compressis testiculis, lancea in latere defixa, exanimis est inventus.7 Id non fortuito contigisse, sed iudicio Dei gestum, nullus ambigat.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.23r bnf1712.31 bnf2204.41 bnf9733.33
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik