monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16 > 45 > 54 > 17 > 71
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXX. De quadam muliere iniuste a marito adulterii accusata. <<< >>> LXXII. De sancto Dionysio Parisiorum episcopo.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXXI. De Ferreolo et Ferrucione.
1 Vesonticorum quoque civitas propriis illustrata martyribus, plerumque miraculis praesentibus gaudet.2 Huic in abdito cryptae duo, ut passio declarat, martyres, Ferreolus atque Ferrucio sunt sepulti (An. 211, 16 Iun.).3 Factum est autem quodam tempore ut vir sororis meae invalescente febre graviter aegrotaret.4 Cumque iam quarti mensis spatio lectulo anhelus occumberet, ut nihil aliud coniux moesta, nisi quae sepulturae erant necessaria cogitaret, Sanctorum basilicam flens ac tristis expetiit: provolutaque coram sepulcris, palmis ac facie rigente, opprimit pavimentum.5 Accidit autem fortuito ut, extensa dexterae manus palma, folium herbae salviae, quod pro honore Martyrum in crypta conspersum fuerat, operiret.6 Postquam autem, fusa oratione, cum lacrymis surrexit a tumulis, putans aliquid de linteaminibus, quibus induta erat, manu prehendisse, ut assolet, volam continuit clausam; egressaque basilicam, patefacta manu, folium herbae miratur: obstupefacta vero quid hoc esset, munus coeleste indultum sibi divinitus recognoscit, ut scilicet per eum virtus Martyrum infirmo succurreret.7 Domum igitur iam laetior rediens, folium dilutum aqua viro porrexit ad bibendum.8 Qui ut hausit plenus fide, protinus sanitatem plenissimam meruit obtinere.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.22v bnf1712.31 bnf2204.41 bnf9733.32
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik