monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 70
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXIX. De miraculis per beatum Genesium factis. <<<     >>> LXXI. De Ferreolo et Ferrucione.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXX. De quadam muliere iniuste a marito adulterii accusata.

1 O quantum innocentia praestat, quantum mens pura meretur! Nam simili sorte alia mulier a viro suo adulterii crimen accepit.2 Quod coram iudice diutissime denegans, cum propria confessione superari non posset, diiudicatur immergi.3 Dehinc concurrente ad spectaculum populo, ad pontem ducitur amnis Ararici, connexoque cum fune lapide molari collo eius, praecipitaverunt eam in flumen, increpante desuper viro, atque dicente: Ablue nunc aquis abundantibus fornicationes immunditiasque tuas, quibus saepe maculasti stratum meum.4 Sed Domini pietas, quae insontes perire non patitur, providit stylum sub aquis, quem videre homo non poterat; qui suscipiens funem, sustinuit mulierem, ne ad fundum fluminis perveniret.5 Et erant utraque sub aquis, mulier scilicet, et petra styli illius lance librata.6 Cumque iam sol occubitum peteret, propinqui feminae illius deposcunt a iudice, ut liceret per alveum torrentis cadaver parentis inquirere.7 Accepta itaque indulgentia, descenderunt ad locum in quo praecipitata fuerat mulier.8 Videruntque eam pendere cum lapide, missoque unco, abstraxerunt illam: intelligentesque eam esse vivam, velociter ad basilicam, quae erat fluminis proxima, transtulerunt; timebant enim ne iterum mergi iuberetur a iudice.9 Interrogabant autem mulierem qualiter sub pelago vivere potuisset.10 Respondit: Non mihi aliter quam somnium visum est, nec amplius aquas sensi, nisi cum in his proiecta descendi, aut ab his iterum sum resumpta, surrexi.11 Et mirabantur omnes non potuisse eam mori in tali discrimine; salvavit enim eam purae [Al. propriae] conscientiae fides, et Dominus, quem iugiter imprecata est.12 Deinde parentibus indulta, nec a iudice, nec a viro est amplius inquisita: sed ad virtutes martyrum redeamus.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.22v bnf1712.31 bnf2204.40 bnf9733.32

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik