monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 56 > 69
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXVIII. De Genesio Arelatense martyre, seu, De moro reviviscente. <<<     >>> LXX. De quadam muliere iniuste a marito adulterii accusata.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXIX. De miraculis per beatum Genesium factis.

1 Sed et pons quondam super Rhodanum fluvium, ubi beatus Martyr natasse fertur, in die solemnitatis eius, disruptis catenis, quia super naves locatus erat, nutare coepit, ac prae nimio pondere populorum ipsae naves dehiscentes, in alveo fluminis populum submergebant.2 Tunc omnes simul in discrimine positi, una voce clamaverunt, dicentes: Genesi beatissime, eripe nos propriae sanctitatis virtute, ne pereat plebs quae fideliter advenit tua devote solemnia celebrare.3 Mox flante vento vulgus omne ad littus reductum, miratur se virtute Martyris esse salvatum.4 Nam et cancelli beati sepulcri saepius a Langobardis vel reliquis hostibus confracti sunt.5 Sed arrepti a daemone homines, aut comprehensi rabie, debacchantes, aut propriis se dentibus lacerantes, nihil de iis quae violenter ceperant abstulerunt.6 Ferunt etiam in hac urbe fuisse mulierem, cui a viro crimen impactum, nec omnino probatum, a iudice ut aquis immergeretur diiudicata est.7 Cui cum ad collum lapis immensus funibus colligatus fuisset, in Rhodanum de navi praecipitata est.8 Illa vero beati Martyris auxilium precabatur, et nomen eius invocans, aiebat: Sancte Genesi, gloriose Martyr, qui has aquas natandi pulsu sanctificasti, erue me iuxta innocentiam meam: et statim super aquas ferri coepit.9 Quod videntes populi, susceperunt eam in navi, et ad basilicam Sancti deduxerunt incolumem: nec ulterius a viro vel a iudice est quaesita.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.22r bnf1712.30 bnf2204.40 bnf9733.31

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik