monumenta.ch > Gregorius Turonensis >   42 >   78 >   69 >   72 >   45 >   54 >   17 >   71 >   52 >   37 >   20 >   36 >   53 >   24 >   13 >   18 >   26 >   14 >   64 >   31 >   34 >   84 >   51 >   77 >   28 >   61 >   12 >   46 >   68
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum,   1,  LXVII. De sancto Genesio Arverno. <<<     >>>  LXIX. De miraculis per beatum Genesium factis.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum,   1, CAPUT LXVIII. De Genesio Arelatense martyre, seu, De moro reviviscente.
1 Hic vero martyr Genesius, decisione cervicis agonem pro Christi nomine, apud eamdem Arelatensem scilicet urbem, pollente fervore fidei, consummavit (An . . . . . 25 Aug.).2 Est autem ibi arbor, ubi dicitur decollatus fuisse, genere morus, ex qua infirmis multa plerumque beneficia, impertiente Martyre, sunt concessa.3 Sed decursis temporibus, cum rami cortexque eius pro salvatione a multis detraherentur, arefacta est.4 Verumtamen adhuc fideliter petentibus vivit, similia praebens medicamina quod superest de columna.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.22r bnf1712.30 bnf2204.40 bnf9733.31