monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 67
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXVI. De furto patrato in aede sancti Saturnini. <<<     >>> LXVIII. De Genesio Arelatense martyre, seu, De moro reviviscente.

Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXVII. De sancto Genesio Arverno.

1 Nuperrimo autem tempore (An . . . . . . 28 Oct.) in huius urbis Arvernae territorio, quod adiacet Tigernensi castello, Genesius eiusdem loci sanctus se hoc modo revelavit.2 Pauper quidam boves, quos ad exercendam culturam habebat, casu ab oculis dilapsos perdidit, eosdemque sollicita indagine quaesitos, reperire non potuit.3 Consequenti vero nocte apparuit ei vir quidam per visum, dicens: Vade per viam quae ad silvam ducit, et invenies boves quos sollicite requiris, iuxta lapidem marmoris herbarum copiam decerpentes: iunctisque ad plaustrum, marmor exhibe, et super sepulturam quae viae est propinqua compone.4 Ego enim sum, qui tibi haec loquor, Genesius, cuius est tumulus ille, qui in albis positus per martyrium ab hoc mundo migravi.5 Consurgens autem homo ille diluculo, reperit boves iuxta lapidem, fecitque sicut ei praeceptum fuerat per visum.6 Sed nec in hoc defuit miraculum; cum immensus lapis, quem multa boum paria movere vix poterant, a duobus tantum delatus est bobus.7 Ex hoc enim multi infirmi ibidem venientes, votorum promissa solventes, sanitatem recipiunt.8 Audiens haec Avitus episcopus urbis illius, basilicam super tumulum Sancti magnam aedificavit, dedicatamque, festivitatem in ea excoli praecepit, in qua nunc multa frequentia populorum cum votis, ut diximus, veniens, cum sanitate regreditur.9 Hanc etiam basilicam sancti Genesii Arelatensis reliquiis illustravit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.22r bnf1712.30 bnf2204.39 bnf9733.31

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik