monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 95 > 62 > 87 > 66
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, LXV. De basilica sancti Antoliani martyris. <<< >>> LXVII. De sancto Genesio Arverno.
Gregorius Turonensis, Libri miraculorum, 1, CAPUT LXVI. De furto patrato in aede sancti Saturnini.
1 In ipso quoque territorio, tempore quo Chramnus Arvernum abiit (Post an. 250, 29 Nov.), cum diversa scelera ab eius gererentur ministris, quinque viri sacrosanctum oratorium domus Iciacensis furtim appetunt: habentur autem in eo sancti Saturnini reliquiae, irruptoque, ablatis palliolis vel reliquis ministerii ornamentis, nocte tegente discedunt.2 Sed presbyter recognoscens furtum, ac inter vicinos scrutans, nullum potuit ex his quae ablata fuerant indicium reperire.3 Protinus vero latrones qui haec admiserunt in Aurelianense se territorium transtulerunt: divisisque rebus, accepit unusquisque partem suam.4 Sed mox insequente ultione divina, quatuor in seditionibus interfecti sunt.5 Quintus vero totam sibi furti huius haereditatem superstes remanens vindicavit.6 Sed ubi haec in domum suam contulit, statim obtectis sanguine oculis, excaecatus est.7 Tunc compunctus tam doloribus quam inspiratione divina, vovit, dicens: Si respexerit Deus miseriam meam, et mihi visum reddiderit, referam loco illi sancto quae abstuli.8 Et haec cum lacrymis orans, visum recepit.9 Accedens vero ad oppidum Aurelianense, providente Deo, diaconem Arvernum invenit.10 Cui traditis rebus, suppliciter exoravit ut easdem oratorio restitueret, quod diaconus devotus implevit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.21v bnf1712.30 bnf2204.39 bnf9733.31
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik